PL 184, col. 559
De conscientia (Auctor incertus), J. P. Migne
immundissimae longius in ipso principio propulsandae
sunt. Otiosae sunt, quando illis nec delectatur,
nec afficitur: verbi gratia, equum currentem vel
avem volantem cogitans, ubi pene inter vitium 373
residet et virtutem, nec descendens ad illum, nec ad
istam ascendens. Curiosae sunt, quando proponit
explorare proximorum secreta: et quae curiose seipsam
scrutari debuerat, oblita sui aliena curat,
nunc intus, nunc foris vaga et garrula, et quietis
impatiens. Suspiciosae sunt, quando nullum certum
argumentum habens, male de proximo suspicatur;
et ea quae in utramlibet partem inclinari possunt, in
deteriorem interpretatur. Distentoriae sunt, quando
de longinquis rebus, et regnis, et regionibus disponit
et tractat; quando distenditur in quaestionibus
et rationibus hujus mundi: quam pessimam occupationem,
juxta Salomonem, dedit Deus filiis hominum,
ut distendantur in ea [(Eccle. I, 13)]
. Item.
11.
Cogitationum vero multiplex varietas esse
cognoscitur. Aliae namque cor inflant, aliae elevant,
aliae perturbant, aliae dissipant, aliae confundunt,
aliae distendunt, aliae ligant, aliae inquinant, aliae
contrahunt, aliae corrumpunt. Inflant, ut superbae;
elevant, ut vanae; perturbant, ut invidae; dissipant,
ut iracundae; confundunt, ut acediosae; distendunt,
ut ambitiosae; ligant, ut gulosae; inquinant, ut luxuriosae;
contrahunt, ut timidae; corrumpunt, ut malitiosae.
His igitur exclusis mens purgatur, si sanctis
cogitationibus jugiter exerceatur, sicut scriptum
est: Cogitatio sancta custodiet te. Sunt praeterea
cogitationes bonae et sanctae. Debemus enim cogitare
de Deo, ut delectemur in illo: de Redemptoris
nostri passione, quam pro nobis sustinuit in crucis
patibulo, ut et nos parati simus tribulationes et angustias
libenter sustinere pro illo: de hora transitus
nostri, ut semper simus parati: de die judicii,
quia ibi de operibus nostris rationem sumus reddituri:
de inferno, ut timeamus poenas, quia inde
nulla est redemptio: de paradiso, ut desideremus
coronas, quas habebimus in futuro: de mandatis
Domini, et de Sacramentis nostrae redemptionis; ut
perseveremus in via justitiae per gratiam Dei. Amen.
CAPUT VII. De quatuor spiritibus in cordibus hominum loquentibus.
12.
His omnibus cogitationibus cordium humanorum