PL 184, col. 563

De ordine vitae (Auctor incertus), J. P. Migne

in verbis refulget. Ipsum sonum vocis libret
modestia, ne cujusdam offendat aurem vox incomposita.
Denique in ipso canendi genere prima disciplina
verecundia est; imo etiam in omni usu loquendi,
ut sensim quis, aut psallere, aut legere,
aut postremo loqui incipiat, ut verecunda principia
commendent processum. Est etiam in oculis verecundia;
qua prohibetur boni adolescentis pudica
anima intueri et alloqui feminas, non ut exsecretur
sexum, sed ut fugiat vitium. Plurimum autem proficit
ad tuitionem castitatis custodia oculorum. Multi
vero perierunt propter speciem carnis. Unde Dominus: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam,
jam moechatus est eam in corde suo
[(Matth. V, 28)]
. 376
4.
Bonae indolis adolescentes in monasterio

viventes, ita se omni studio conservent, ut adolescentiam
suam nulla libidinis sorde commaculent,
ut ad altare Christi quasi de thalamo virgo procedant.
Quorum tanta animi debet esse munditia, ut
prae nimia verecundia ne sermonem quidem audire
velint, vel locum impudicum. Et ne incentivis naturalibus
superentur, necesse est ut lasciviens caro
eorum crebris frangatur jejuniis. Melius est eos stomachum
dolere, quam mentem. Beatus plane adolescens
qui castus perseverat, et corpore, et mente.
Huic procul dubio caro et sanguis Redemptoris nostri
efficitur salus et vita. Sunt et qui propter humanam
confusionem, sine respectu divini timoris,
pleni sordibus audacter se ingerunt tantis mysteriis.

Audiant autem quod scriptum est: Homo videt in
facie, Deus autem in corde [(I Reg. XVI, 7)]
. Sed illi
plus metuunt homines, quam Deum. O caeca temeritas!
O Dei mira patientia! Numquid enim tantum
peccaverunt vel quos ignis consumpsit, vel quos
terra absorbuit [(Num. XVI, 31-35)] . Numquid tale
scelus filiorum Aaron, alienum ignem offerentium [(Levit. X, 1, 2)] ,
quale est istorum qui tam terribilia
sacramenta sumunt sibi ad mortem? Etenim sic vivendum
est, ut Panem illum supersusbtantialem semper
accipere valeamus; quia vae ei qui se alienum
fecerit ab eo! et multum vae illi qui spurcus et
immundus accesserit! Utrobique grande periculum.
Ideo magna necessitas instat ne indigni inveniamur.
Quapropter tenenda est in omnibus verecundia pudicitiae

comes, cujus societate castitas ipsa tutior
erit. Bonus enim regendae castitatis pudor est comes,
qui si repellat prima pericula, pudicitiam vulnorari
non sinit. Etenim inverecundis oculis, et lascivis
sermonibus libidinosus animus deprehenditur;
et per exteriorem hominem interioris hominis
vita monstratur. Multa et dura corporis bella sustinet
adolescentia: et calore sanguinis inflammata, ut
evadere possit, omni indiget custodia. Quanto plura
sunt quae impugnant pudicitiam, tanto majora
sunt praemia; quia ubi major labor, ibi merces erit
amplior.
5.
Amatores autem verecundiae sumant exemplum
de Matre Domini, quae quamvis esset mitissima,
tamen prae verecundia salutantem se angelum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.