PL 184, col. 564

De ordine vitae (Auctor incertus), J. P. Migne

non resalutavit [(Luc. I, 28, 29)] . In ipsa vero oratione
nostra multum verecundia placet, multumque
conciliat gratiae apud Dominum nostrum. Nonne
haec praetulit Publicanum et commendavit eum, qui
nec oculos suos audebat ad coelum levare? Ideo
justificatur Domini judicio plus quam ille Pharisaeus,
quem deformavit praesumptio [(Luc. XVIII,
10-14)] . Oremus et nos, in quantum possumus, in incorruptione
quieti et modesti spiritus, qui est ante
Deum locuples. Paulus quoque cum orationem deferri
praecipit cum verecundia et sobrietate [(I Tim.
II, 8, 9)] , primam hanc et quasi praeviam vult esse
orationis futurae, ut non glorietur peccatoris oratio,
sed quasi colore pudoris obducta, quo plus defert
verecundia de recordatione delicti, eo uberiorem mereatur

gratiam.
6.
Est etiam in ipso motu, gestu, incessu tenenda
verecundia. Habitus enim mentis in corporis statu
cernitur. Hinc homo cordis nostri absconditus, aut
levior, aut jactantior, aut turbidior, aut e contra
gravior, et constantior, et purior, et maturior aestimatur.
Itaque vox quaedam animi est corporis motus.
Saepe enim per incessum proditur qualis sit
animus. Lucet quippe in quorumdam incessu imago
levitatis, species quaedam scurrarum percursantium.
Sunt enim qui sensim ambulando imitantur histrionicos
gestus, et quasi quaedam fercula pomparum,
et statuarum motus nutantium; ut quotiescunque
gradum transferunt, modulos quosdam servare videantur.
Nec cursim ambulare honestum arbitror,

nisi cum causa exigit alicujus periculi, vel justae necessitatis.
Nam plerumque festinantes anhelos videmus
torquere ora: quibus si desit causa festinationis
necessariae, fit naevus justae offensionis. Sed non
de his dico, quibus rara properatio ex causa nascitur;
sed quibus jugis et continua in naturam vertitur.
Nec in illis ergo tanquam simulacrorum effigies
probo, nec in istis tanquam excursorum [AMBROS.
excussorum] ruinas. Est enim gressus probabilis,
in quo est species auctoritatis, gravitatis pondus,
tranquillitatisque vestigium: 377 ita tamen si studium
desit atque affectatio, sed motus sit purus et
simplex. Nihil enim fucatum placet. Motum autem
natura informet. Si quid sane in natura vitii est,

industria emendet, ut ubi ars deest, non desit
correctio. Quod si etiam ista spectent itineri [AMBROS.
spectantur altius], quanto magis cavendum
est, ne quid turpe exeat de ore? hoc enim graviter
coinquinat hominem. Non enim cibus coinquinat,
sed injusta obtrectatio, sed verborum obscoenitas.
Haec etiam vulgo pudori sunt.
7.
In nostrae vero religionis proposito, nullum
verbum incutiat verecundiam, quod inhoneste cadat.
Et non solum nihil ipsi indecorum loqui, sed nec
aurem quidem debemus hujusmodi praebere dictis;
quia quem delectat audire, alterum loqui provocat.
Audire quoque quod turpe sit, pudori maximo est:
videre vero si quid hujusmodi fortuitu accidat,
quanti horroris est? Quod ergo in aliis displicet,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.