PL 184, col. 565

De ordine vitae (Auctor incertus), J. P. Migne

numquid potest in se ipso non displicere? Nec ipsa
natura nos aliter docet: quae perfectae quidem omnes
partes nostri corporis explicavit, ut et necessitati
consuleret, et gratiam venustaret; sed tamen eas
quae decori ad aspectum forent, in quibus formae
apex quasi in arce quadam locatus, et figurae suavitas,
et vultus species emineret, operandique usus
esset paratior, obvias atque apertas reliquit. Eas
vero in quibus esset naturale obsequium necessitatis,
ne deforme sui praeberent spectaculum, partim
tanquam in ipso emendavit [ al. in imo locavit] atque
abscondit corpore, partim docuit atque suasit tegendas.
Nonne igitur ipsa natura magistra fit verecundiae?
Cujus exemplo modestia id quo in hac corporis
nostri fabrica additum reperit, operuit et texit.

Ergo naturae opifex sic nostrae studuit verecundiae, sic
decorum illud et honestum in nostro custodivit corpore,
ut ductus quosdam atque [ al. et; AMBROS. aquae]
exitus cuniculorum nostrorum post tergum relegaret,
atque ab aspectu nostro averteret, ne purgatio
ventris visum oculorum offenderet. De quo pulchre
ait Apostolus: Quae videntur, inquit, corporis nostri
membra infirmiora, necessariora sunt: et quae putamus
ignobiliora membra corporis esse, eis abundantiorem
honorem circumdamus: et quae inhonesta nostra
sunt, abundantiorem honestatem habent [(I Cor.
XII, 22, 23)]
. Etenim imitatione naturae industria auxit
gratiam, ut non solum abscondamus ab oculis, verum
etiam quae abscondenda accipimus, eorum indicia

ususque membrorum sua appellatione nuncupare,
indecorum putemus. Denique si casu aperiantur
hae partes, confunditur verecundia: si studio,
impudentia aestimatur.
8.
Cum igitur in quibusdam humanis membris
tanta sit deformitas, ut nominari magna sit verecundia:
heu! quam turpes illi sunt, et quam impudentes,
qui has secretas partes corporis, non solum desiderantes
cernunt, sed etiam studiose tangunt?
Pudet me ac piget illorum facta referre, in quibus
regnat Sodomitica libido: quibus sic iratus est
Deus, ejusque justo judicio ita traditi sunt in reprobum
sensum, ut masculus in masculum turpitudinem
operetur. Nonne deteriores brutis sunt effecti
animalibus, quibus non est intellectus? Si enim

Cham qui nudatum patrem videns risit, in filio maledictus
est: qua isti maledictione feriuntur, qui desiderio
peccandi suam aliorumque turpitudinem detegere
non erubescunt? Utinam viderent quantum
flagitiis talibus Deum offendunt!
9.
Sunt etiam qui pulchros homines, despectis
deformibus, amant et laudant, suspiciunt et honorant.
Illi enim qui sanos habent oculos, solam animi
pulchritudinem in homine diligunt et reverentur.
Qualis est autem ista pulchritudo, quam levis febricula
perdit, et rugosa senectus ita dissolvit, ut nec
fuisse putetur? Et tamen sunt qui habentes hanc
extolluntur: et cum sint vacui virtutibus, per hanc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.