PL 184, col. 566

De ordine vitae (Auctor incertus), J. P. Migne

solam gloriosos se arbitrantur. Nos certe in pulchritudine
locum virtutis non ponimus; gratiam tamen
non excludimus: quia verecundia etiam vultus
ipsos solet pudore suffundere, gratioresque reddere.
Ut artifex in materia commodiore melius operari
solet, sic verecundia in ipso quoque corporis decore
plus eminet: ita tamen, ut ipse non sit affectatus
corporis decor, sed naturalis, simplex, neglectus
magis quam expetitus; 378 non pretiosis et albentibus
adjutus vestimentis, sed communibus, ut honestati
vel necessitati nil desit, nil accedat nitori.
Vox ipsa non remissa, non fracta, nihil femineum
sonans (qualem multi gravitatis specie simulare consueverunt),
sed formam quamdam et regulam ac
succum virilem reservans. Hoc est enim pulchritudinem

vivendi tenere, convenientia cuique sexui et
personae reddere. Hic ordo gestorum optimus, hic
ornatus ad omnem actionem accommodus. Sed ut
molliculum et infractum vocis sonum aut gestum
corporis non probo; ita neque agrestem ac rusticam
naturam imitandam esse censeo. Ejus disciplinae
formula effigies honestatis est. Imitetur pius adolescens
vestigia Isaac et Joseph. Sit verecundus,
castus, simplex, et sobrius: humilis, obediens, patiens,
et remissor injuriae. Faciat ut Daniel et tres
pueri: studeat sapientiae, et non det se illecebris
gulae. Pinguis venter non gignit tenuem sensum.
Fugiat ebrietatem tanquam venenum. Si religiosus
et sapiens vult esse, nunquam vinum redoleat, ne

audiat illud philosophi: « Hoc non est osculum
porrigere, sed vinum propinare » [(HIERON. ep. 2 ad
Nepot. c. 14)] . Amet sanctarum Scripturarum scientiam,
ne mens ejus, vel lascivis cogitationibus pateat.
Beatus qui divinas Scripturas legens, verba
vertit in opera. Sit abstinens irarum, et fugitans litium,
ut bonis pollere moribus hoc indicio comprobetur:
sicque se exhibeat, ut seniores inter quos
habitat, dum admirantur vitam, non sinantur despicere
aetatem. Sit inter fratres coaequales suos
primus in opere, extremus in ordine: et ita singulis
virtutibus instet, ut nulli eorum secundus inveniatur.
CAPUT III. Adolescentium cum senibus conversationem ad profectum virtutis conducere.
10.
Delectat me adhuc in partibus demorari verecundiae;
quia ad eos loquor, qui adhuc bona ejus ex
semetipsis non recognoscunt, aut damna nesciunt.
Ordo quidem vitae tenendus est. Et a verecundia
prima quaedam fundamenta ducantur: quae socia ac
familiaris est mentis placiditati, proterviam fugiens,
ab omni aliena luxu, sobrietatem diligit, honestatem
fovet, decorum nil requirit. Sequatur conversationis
electio, ut adjungantur probatissimis quibusque
senioribus. Nam ut aequalium usus dulcior, ita senum
tutior est, qui magisterio quodam et ductu vitae
colorant mores adolescentium, et velut murice probitatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.