PL 184, col. 567

De ordine vitae (Auctor incertus), J. P. Migne

inficiunt. Nempe si hi qui sunt ignari locorum,
cum solertibus viarum iter adoriri gestiunt;
quanto magis adolescentes cum senibus debent novum
iter sibi aggredi, quo minus errare possint, et a
vero tramite virtutis deflectere! Nihil enim pulchrius,
quam eos et magistros vitae habere et testes.
Pulchra itaque copula seniorum atque adolescentium.
Alii testimonio, alii solatio sunt: alii delectationi,
alii honori. Legitur quod Barnabas Marcum
assumpsit [(Act. XV, 37)] ; Paulus Silam [(Ibid. 40)] , et
Timotheum [(Id. XVI, 3)] , et Titum [(Galat. II, 1)] , ut
seniores consilio praevalerent, juniores ministerio.
Patet namque quod nulla ars discitur absque magistro.
Si enim animalia, et ferae, et aves, et apes
duces habent, et principes suos sequuntur; quanto

magis homines sine doctore et rectore esse non possunt?
Inde cavendum est ne adolescentiores et parvuli
sine duce ingrediantur viam quam nunquam
ingressi sunt, et in partem alteram declinantes errores
patiantur, si vel plus, vel minus ambulantes
quam necesse est, aut currentes lassentur, aut moram
facientes obdormiant. Plerumque et virtutibus
pares, dispares aetatibus, sui delectantur copula,
sicut delectabantur Petrus et Joannes. Nam adolescentem
legimus Joannem: quamvis nulli seniorum
in virtute fuerit secundus. Erat enim in eo
senectus venerabilis morum, et cana prudentia virtutum
omnium. Magnum enim hujus vitae solatium
est, ut habeas cui pectus tuum aperias: cum quo
arcana participes: cui committas secreta cordis tui,

ut ames et sequaris eum: qui tibi paterna pietate
in tristibus compatiatur, in persecutionibus adhortetur,
et in prosperis gratuletur. Felix talis societas,
talisque amicitia, qua nihil est in rebus humanis
pulchrius. Teneamus 379 ergo verecundiam, vel
eam quae ad totius vitae ornatum nos attollit modestiam.
11.
Magna autem est modestia individua verecundiae
socia: quae cum sit suijuris remissior, nihil usurpans
nihil vindicans, et quodammodo intra vires suas
contractior, dives est apud Deum. Verecunda modestia,
et modesta verecundia est: quae nulli insidias
machinatur, laesa non irascitur; et cunctos simpliciter
respiciens, de nullo sinistrum aliquid suspicatur.

Hanc teneamus, pueri, hanc diligamus: et ut eam
semper habere possimus, fugienda est nobis familiaritas
et confabulatio eorum, qui turpiter et indisciplinate
vivunt. Talium autem infinitus est numerus.
Habet sane suos scopulos verecundia, non quos ipsa
invehit, sed quos saepe incurrit, si intemperantium
incidamus consortia, qui sub specie jucunditatis venenum
infundunt bonis. Hi si assidui sunt, maxime
in convivio, ludo, risu, ac joco, enervant gravitatem
illam virilem, et animos pueriles corrumpunt, atque
suis malis assuefaciunt. Caveamus itaque ne dum
relaxare animum volumus, solvamus omnem harmoniam,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.