PL 184, col. 569
De ordine vitae (Auctor incertus), J. P. Migne
quam vitae damnum putabat, ubi soli loquebatur cui
poterat casta verecundia loqui. Fugit et pulcher Joseph
relicta veste in manibus fornicariae; tacensque
celeriter egressus est [(Gen. XXXIX, 12)] , qui incongrua
suae verecundiae audiens, non poterat diu stare.
Moyses quoque [(Exod. III, 11, et IV, 10)] , et Jeremias [(Jerem. I, 6)]
quod poterant per 380 gratiam, excusabant
per verecundiam. Tutius enim est discere
quam docere, tacere quam loqui. Quid autem magis
potest verecundiae bonum, quam ut juniorum aetas
magis debeat discere quam tacere? Pythagoras
quippe legem dedit silentii discipulis suis, ut tacentes
per quinquennium, loqui discerent: et tu non vis
tacere, cui virtus silentii propria est? Quid opus est,
adolescens, ut properes periculum suscipere loquendo,
cum tacendo possis esse tutior? Quamplures
vidi loquendo incidisse peccatum: vix quemquam
tacendo. Ideoque tacere nosse, quam loqui
difficilius est. Scio plerosque loqui, cum tacere nesciant.
Rarum est tacere quemquam, cum sibi loqui
nihil prosit. Sapiens ergo est qui novit tacere.
Alliga, moneo, sermonem tuum, ne luxuriet, ne
lasciviat, et in multiloquio peccata sibi colligat. Sit
restrictior, et ripis ipsius coerceatur. Cito lutum
colligit amnis exundans.
13.
Sit tibi gravitas in incessu, in sermone pondus,
atque in verbis modus. Haec autem si custodieris,
eris mitis, mansuetus et modestus. Custodi cor,
et retine linguam. Bona enim possessio, mens bona.
Sepi ergo hanc possessionem, et muni eam undique;
ne irruant in eam et captivam ducant irrationabiles
corporis passiones. Custodi quantum potes interiorem
hominem tuum. Noli eum quasi vilem negligere
ac fastidire: quia pretiosa possessio est, et merito
pretiosa; cujus non caducus fructus et temporalis,
sed stabilis atque aeternae salutis est. Si vis bene
custodire, tace prius et audi, et non delinquas in
lingua. Grave malum, ut aliquis ore suo condemnetur.
Etenim si pro otioso verbo reddet unusquisque
rationem in die judicii, quanto magis pro verbo impuritatis,
et turpitudinis, et impietatis? Videamus
etiam ne rationem ponamus pro otioso silentio. Est
enim fructuosum et negotiosum silentium. Tacendo
enim apud homines, melius loquimur Deo. Multae
enim contemplationes sunt, quibus anima devota
Deo tacendo mirabiliter pascitur. David propheta
docuit nos tanquam in ampla domo deambulare in
corde nostro, et conversari cum eo tanquam cum
bono contubernali, ut ipse diceret sibi, et loqueretur
secum: Dixi, Custodiam vias meas [(Psal. XXXVIII,
2)]
. Moyses in silentio loquebatur [(Exod. XIV, 21)] , et
in otio operabatur [(Id. XVI)] .
14.
Quando ergo justus solus est, qui semper
cum Deo est? Quomodo solitarius est, qui nunquam
separatur a Christo? Quando autem feriatur a negotio,
qui nunquam feriatur a merito, quo consummatur
negotium? Quibus autem locis circumscribitur,
cui totus mundus divitiarum possessio est? Qua
existimatione definitur, qui nec operatione comprehenditur?