PL 184, col. 570

De ordine vitae (Auctor incertus), J. P. Migne

Nunc quidem de Deo cogitat et sanctis
Angelis ejus, atque de immarcessibili gloria aeternae
beatitudinis: nunc vero de versutiis diaboli, de peccatis
suis, de hora mortis, de poenis inferni, de die
tremendi judicii: nunc de profunditate divinarum
Scripturarum, de natura virtutum, de compositione
morum bonorum. Quam gloriosum tale silentium,
ubi eloquia Domini eloquia casta sunt! Est igitur
tacendi et loquendi modus. Bona mens et verecunda,
ut loquatur, multa prius considerat; quid dicat, et
cui dicat, quo loco, et quo tempore. Merito sapiens
dicendus est, qui novit tempus loquendi. Unde bene
ait Scriptura: Homo sapiens tacebit usque ad tempus [(Eccli. XX, 7)]
.
Ideo sancti Domini, qui sciebant
quia vox hominis plerumque peccato juncta est, et

initium erroris humani sermo est hominis; tacere
amabant. Denique sanctus David ait: Posui ori meo
custodiam [(Psal. XXXVIII, 2)]
. Propheta custodiebat,
et tu non custodies? Potes autem custodire, si cito
non loquaris.
CAPUT V. Obedientiae promptitudo commendatur junioribus.
15.
Lex dixit: Audi, Israel, etc. Audi enim dixit;
et non, loquere. Tuae enim aetatis est tacere et obedire,
non de majoris sententia judicare. Scriptum est
iterum: Audi, Israel [(Deut. VI, 3, 4)]
, et tace. Isaac
deferebat patri suo honorem, et obediens ejus voluntati,
non recusabat mori [(Gen. XXII, 6-10)] . Jesus
vero Nave sedulo obsequio Moysen venerabatur; et

obediens 381 existens in omnibus, tantam gratiam
apud Deum meruit, ut illius successor ad regendum
Dei populum eligeretur [(Deut. XXXI, 7)] . Elisaeus relicto
aratro, mactatis bobus vocantem Eliam secutus [(III Reg. XIX, 19-21)] ,
per veram mitemque obedientiam
ad tantam morum ascendit celsitudinem,
ut spiritus tam excelsi magistri dupliciter in bono
discipulo requiesceret [(IV Reg. II, 9-15)] . Abraham
vero ille fidelis senex ad jussionem Domini reliquit
terram nativitatis suae, et quamvis in multis locis
frequentes injurias, gravesque perpessus foret labores,
nunquam coeptae obedientiae poenituit. In tantum
enim per obedientiam et fidem placuit Deo, ut ei de
Christo primum repromissio fieret [(Gen. XII-XXII)] .
Ipse demum Dominus noster Jesus Christus in factis

dictisque suis multum nos obedientiam docet. Vera
enim subjectio propter Deum, propriae voluntatis
est mortificatio: dum abjecta et indigna de se credit,
et Deo acceptabilem, hominibusque dulcem obedientiam
parat. Denique voluntas propria ex liberi
arbitrii praesumptione descendens, obstinatis et inobedientibus
ipsa bona in peccatum convertit. Vir
bonus cum bonis suis omnibus habere obedientiam
studeat. Scriptum quippe est: Melior est obedientia
quam victimae, et auscultare magis quam offerre
adipem arietum: quoniam quasi peccatum ariolandi
est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere [(I Reg. XV, 22, 23)]
.
Cernis quantum et quale
sit inobedientiae malum, quod idololatriae magicisque
comparatur artibus? Adolescentes qui tali repleti

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.