PL 184, col. 861

De Jesu puero duodenni (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

visceribus meis; et quia nequam oculus saluti
poenitentis invidit, livore caecatus propriae salutis
auctorem videre non potuit. Ideo naturalibus ramis
non peperci, sed illis a radice naturalis olivae decisis,
ramos alienos inserui. Sed nunc exsurgens miserebor
Sion, quia tempus miserendi ejus, quia
venit tempus [(Psal. CI, 14)] . Revoco quos abjeceram;
recolligo quos disperseram; suscipio quos repuleram. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque
ad consummationem saeculi
[(Matth. XXVIII, 20)]
. Haec
interim allegorice dicta sufficiunt.
19.
Nunc redeundum est mihi ad te, fili charissime,
cui animus est conformari Christo, et vestigiis
Jesu arctius inhaerere, si forte sufficiam de evangelica
lectione tuum tibi explicare profectum, ut hoc

ipsum in his legas schedulis, quod in temetipso ab
intus suavius experiris. Credo enim te transisse ad
Nazarenas de Bethlehemitica paupertate divitias; et
jam duodennem effectum, de floribus Nazarenis ad
fructus Jerosolymiticos ascendisse; ubi non tam in
codicibus, quam in propriis moribus haec mystica
valeas lectitare. Sicut enim Bethlehem, ubi Christus
parvulus et pauper nascitur, bonae vitae est inchoatio:
sicut Nazareth, ubi nutritur, virtutum est exercitatio:
ita Jerusalem, ad quam Dominus duodennis
ascendit, coelestium secretorum est contemplatio.
In Bethlehem anima pauperascit; in Nazareth ditescit;
in Jerusalem affluit deliciis. Pauperascit quippe
perfecta mundi abrenuntiatione; ditescit virtutum

perfectione; et deliciis affluit spiritualium saporum
dulcedine. Ascendendum quippe est a convalle plorationis,
inter aspera tentationis, per plana exercitii
spiritualis ad alta luminosae contemplationis. In
Bethlehem novae conversationis dedicatur infantia,
quae rationis impotens neminem laedit, neminem
fallit; libera cupiditatis, suae voluntatis inscia, neminem
judicat, nulli detrahit, nihil cupit; nec de
praesentibus anxia, nec de futuris sollicita, alieno
tantum sustentatur judicio. Hanc nobis infantiam
Vas electionis commendans. Si quis, ait, inter vos
sapiens voluerit fieri, stultus fiat ut sit sapiens [(I Cor.
III, 18)]
: et Dominus in Evangelio, Nisi conversi
fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in
regnum coelorum [(Matth. XVIII, 3)]
.

20.
Hac itaque quaelibet anima initiata infantia,
post Herodianas persecutiones, si coeperint in ea
quasi in agro 585 fertilissimo virtutum flores
uberius pullulare, non immerito Nazareth, quae Flos
interpretatur, quasi septennis inhabitans duodecimum
annum feliciter exspectabit. Primo quidem
necesse est ut ager cordis nostri peccatorum nostrorum
recordatione, et infirmitatis nostrae consideratione
quasi stercoretur; deinde tentationum vomere
multipliciter fatigetur; ut sic virtutum semina flores
pariant spiritualium exercitiorum. Ergo illum, a quo
jam spiritus timoris vitia antiqua et inolitas cupiditates
resecaverit, unius anni puerum existimato.
Si deinde mitem eum et obedientem spiritus pietatis
effecerit, biennem spiritualiter judicato. Jam si

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.