PL 184, col. 862

De Jesu puero duodenni (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

spiritus scientiae suae infirmitatis cognitionem, et
auxilii divini desiderium infuderit; tertium annum
non dubites accessisse. Quem si contra omnes tentationes,
et carnales delectationes, quae militant adversus
animam, spiritus fortitudinis immobilem
reddiderit ac robustum; annorum quatuor puerum
admirare. Accedat spiritus consilii, et virtute eum
discretionis quinquennem efficiet. Cui si spiritus
intelligentiae meditationem sacrae legis indulserit,
ad sexti anni aetatem felici progressu pervenit. Septimum
annum spiritus sapientiae advehit, quae de legis
divinae meditatione procedit, quatuor virtutes quasi
quatuor annorum lucem animae invehens proficienti:
quibus nihil est in vita utilius hominibus, sicut de
ipsa Sapientia scriptum est, Sobrietatem docet, et

prudentiam et justitiam et virtutem, quibus nihil utilius [(Sap. VIII, 7)]
.
Hae sunt praecedentium virtutum
moderatrices, sine quibus caeterae nec honeste haberi,
nec perseveranter possunt servari. Agit enim
sobrietas, quae alio nomine temperantia dicitur, ne
sit ipsarum virtutum immoderata progressio. Prudentia,
ne sit earum indiscreta confusio. Justitia, ne
sit virtutum usus inordinatus. Virtus, quae et fortitudo
dicitur, ut perseveranter earum teneatur affectus.
Sequitur annus duodecimus, lux videlicet contemplationis,
quae ad ipsam coelestem Jerusalem
animam sublevat aestuantem, quae coelum reserat,
quae portas paradisi aperit, quae sponsum ipsum,
sponsum speciosum forma prae filiis hominum, quasi

per cancellos prospicientem, purae mentis oculis
exhibet contemplandum, ut vocem illam suavissimam
mereatur audire: Tota pulchra es, amica mea,
et macula non est in te. Immaculata enim sordibus
peccatorum vel passionum, evolans a retibus occupationum,
abolita memoria praeteritorum, evanescentibus
imaginibus exteriorum, decoram cordis sui
faciem ad cernendum quem diligit, summa aviditate
sustollit. Et ideo audire meretur: Tota pulchra es,
amica mea, et macula non est in te. Favus distillans
labia tua [(Cantic. IV, 7, 11)]
. Hiems, inquit, transiit,
imber abiit et recessit; flores apparuerunt in terra
nostra. Hi sunt flores odoriferi, nimirum, licet adhuc
in quadam novitate, virtutes, quae post hiemem persecutionum,
et imbres tentationum, in agro pectoris

bene proficientis feliciter oriuntur: quarum Christus
decore simul et odore delectatus, ab inferioribus
eam ad superiora invitans, Hiems, inquit, transiit,
imber abiit et recessit; flores apparuerunt in terra
nostra. Et quoniam pro gemitu compunctionis aperitur
vita contemplationis, adjecit in sequentibus: Vox
turturis audita est in terra nostra [(Cant. II, 11, 12)]
.
21.
Recole, fili, quid soleas in angulis susurrare,
cum scilicet ad instar turturis, quae avis castissima
est, solivaga et gemebunda, latebras quaeris, et licet
inter multos constitutus, solitudinem tibi aedificas
quotidianam: quomodo gemis, quomodo aestuas,
quomodo quaeris quem diligit anima tua, et amoris
vim patiens jam optas videre quem amas: quomodo
nunc blandiris, nunc ad majoris desiderii incentivum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.