PL 184, col. 863
De Jesu puero duodenni (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne
suaviter indignaris. Nunc moras accusas, nunc
te causaris contemptum: nunc te visitatione confiteris
indignum; et iterum de ejus toties experta
bonitate praesumis. Nunc quasi ulterius non sustinens,
spirituali quodam litigio, vel luctamine evincere
retardantem conaris. Quae tunc lacrymae? qui
gemitus? quae suspiria? quae voces? Nunc oculi fletu
graves, cum intimis singultibus eriguntur ad coelum:
nunc manus expanduntur et brachia: nunc
pectoris tunsione animae tarditas accusatur. Proferuntur
interim verba sine principio, sine fine, quorum
nec sententiae cohaerent sibi, nec rationes 586
similes sunt; nec alicujus linguae sensus, vel idioma
servatur, quando vox aliquando respondet affectui,
et iterum vocem affectus intercipit. Gaudet certe
pius ille Jesus tali certamine superari, et talis animae
tali instantia delectatus, ad circumstantes Angelos
gloriatur: Vox turturis audita est in terra nostra.
In terra enim viventium talis vox animae
aestuantis auditur, et tanti desiderii odor suavissimus
universam demulcet civitatem Dei. Sic tibi in angulo
domatis quasi Eliae in spelunca, primo transit
spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens
petras: sed non in spiritu Dominus. Et post
spiritum commotio; sed non in commotione Dominus.
Et post commotionem ignis; sed non in igne Dominus.
Et post ignem sibilus aurae tenuis, et ibi Dominus [(III Reg. XIX, 11-13)] .
Hi sunt quidem gradus,
per quos in oratione mens compuncta conscendit,
quasi virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris,
et universi generis pulveris pigmentarii.
22.
Sed haec tibi ipsi non tam investiganda, quam
in ipsa tua oratione animadvertenda committo. Diligenter
ergo attendas cum qua primum difficultate
nonnunquam ingrederis cubiculum pectoris tui, ut
invenias tibi speluncam, in qua quodammodo sepeliaris
in omnibus quae mundi sunt; et ores Patrem
tuum in abscondito. Videtur aliquando cor in modum
silicis duruisse. Videtur quasi mons aliquis
interjacens interiorem aspectum ab omnibus spiritualibus
exclusisse, donec spiritus grandis pertransiens
subvertat montes, et conterat petras ante Dominum.
Quem nimirum spiritum sequitur commotio,
quando mens quadam compunctione resolvitur,
et profluentibus lacrymis quidquid in se sordidum
sentit, adversum se commota interiori contritione
detergit. Unde orta spe igne ineffabilis desiderii
exardescit, et spirituale quoddam certamen init cum
Deo, donec sibilus aurae tenuis illapsus praecordiis
leni tactu perstringit affectum, cunctisque cogitationibus,
cunctis motibus, cunctis distensionibus,
cunctis verbis imponens silentium, usque ad ipsas
portas Jerusalem coelestis animum sublevat contemplantem.
Tunc ille diu quaesitus, toties rogatus,
tam ardenter desideratus, speciosus forma prae filiis
hominum, quasi per cancellos prospiciens invitat
ad oscula, Surge, inquiens, propera, amica, et veni [(Cantic. II, 13)]
.
Tunc ingrediens Jerusalem transit
in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum