PL 185, col. 1275
De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne
tanquam gratia visitationis huc atque illuc inter
monachos, et conversos; 164 et dum ita facerent,
tandem ab oculis intuentis evanuerunt, seseque
in coelos unde venerant receperunt. Porro vir
Dei haerebat fixus, et de loco moveri non potuit,
usquequo miraculum finiretur. Quantum vero de
hujusmodi visitatione profecerit, quantumque in
amorem Dei et ipsius beatissimae genitricis excreverit,
aemulanda conversatio ejus, et quotidiana
virtutum incrementa monstrabant.
Multas quidem et alias revelationes ipse divinitus
accepit, quas tamen ad devitandum cenodoxiae
coenum, reticere quam dicere maluit. Nam et istam
supra memoratam, quam per octennium fere presserat,
parvo tempore, id est quadraginta diebus ante
obitum suum, invitus et quodammodo coactus,
mihi licet indigno tali occasione patefecit: Quadam
siquidem die, cum de salute animarum nostrarum
ambo familiariter loqueremur, ego sciens eum virum
justum et sanctum a Domino saepius visitatum,
in ea confidentia qua illum diligebam et me ab illo
diligi sentiebam, ausus sum sciscitari et petere aliquid
ab eo. Itaque propter amorem Christi, et propter
miserationes ejus coepi illum medulliter obsecrare
et vehementer insistere, ut ad honorem Dei
unam aliquam ex suis consolationibus mihi manifestaret,
illam scilicet de qua me magis aedificandum
censeret. Tali ergo obsecratione compulsus,
supradictam visionem mihi narravit. Sed quo tandem
affectu? Testis est ipse Deus quanto timore
et tremore, quanta lacrymarum inundatione eam
protulerit, ita ut gemitus et singultus a fundo cordis
erumpentes, vocem loquentis frequentius interrumperent,
tanquam si eadem hora ipsam cerneret
visionem. Evolutis 165 autem postea diebus quatuordecim,
apparuit ei per visum ipsa eadem Regina
coelorum, Domina angelorum, incidens ac
praeparans ei ornamenta candida et pretiosa, quibus
in proximo vestiendus erat. Quae cum praeparasset,
colligavit in unum, et recedens detulit ea
secum. Quod cum ille vidisset, subsecutus est eam,
et clamitabat post tergum ejus, dicens: « Ei mihi,
Domina mea desiderantissima, quando habiturus
sum ista, quae mihi praeparare dignata es ornamenta?
Cui sanctissima Dei genitrix ait: « Quando venies,
inquit, ad me, ut recipias ea. » O visio laeta! o promissio
certa! Quae utique tanto certior, et tanto
laetior exstitit, quanto celerius exhibita fuit. Mane
igitur facto introivit ad me ille Dei servus, tanquam
infirmum visitaturus. Ego vero tunc aegrotabam
pene ad mortem, et erat languor fortissimus,
adeo ut de sospitate mea etiam medici desperarent;
et ob hoc die praecedenti fueram inunctus oleo
infirmorum, quia credebant me quamcito moriturum.
Ille ergo cum venisset ad me, multo pietatis
affectu compassus est mihi; et ut posset aliquatenus
consolari, retulit mihi istam quam in eadem
nocte viderat visionem, reputans secum atque denuntians
quia non propter ipsum, sed propter me