PL 185, col. 1276

De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne

facta fuisset ad eum. Erat enim humillimus corde,
et nihil tale praesumens de sua sanctitate. Cui ego
mox ita respondi: « Noli, obsecro, Pater amantissime,
noli benedictionem tuam interpretatione
sinistra a te alienare. Ornamenta quae tibi sunt
coelitus praeparata nunquam alterius erunt, sed miserante
Deo salva tibi et integra permanebunt. Tu
vero piissimam illam visitatricem tuam et instanter
efflagita, ut in 166 beneplacito misericordiae suae,
alia quaecunque voluerit mihi praeparet indumenta.
Potens enim atque benigna est, dives in omnes qui
invocant illam. » Quid multa? Ego qui morti proximus
aestimabar, vellem nollem, revocatus sum ad
tolerandas vitae hujus aerumnas; ipse vero qui sanus
videbatur atque incolumis, non amplius quam

viginti quinque diebus postea supervixit. Qui tandem
cursu vitae feliciter exacto, corruptibilis carnis indu
menta deposuit, et stolam immortalitatis per beatissimam
Dei Matrem, cui devote servierat, juxta fidem
promissionis illius, absque dubitatione recepit.
Non est autem silentio praetereundum quod iste
vir Dei ante diem sextum suae depositionis, dum
post completorium in ecclesia solus oraret, repente
pulsata est in auribus ejus tabula defunctorum,
duobus ictibus tantum. Quo ille audito statim exsiliit,
et petiit infirmitorium, putans ibi aliquem esse
defunctum. Sed, dum vere cognosceret quia nullus
ibi tunc mortuus esset, venit ei in mentem quod
ipse citius moreretur, et quod in sonitu tabulae sua
sibi migratio mortis signaretur. In hac igitur memoria

mortis subito totus infremuit, invasitque
eum timor atque horripilatio carnis, et coepit illico
febricitare, et ingravescente morbo tandem ad extrema
pervenit. Porro beatae Mariae salutationem
quam antea frequentare solebat, quandiu lecto decubuit,
pene incessanter corde et opere volvebat; et
cum verbis ejusdem oraculi felicem animam exhalavit.
Contigit autem conversum quemdam, religiosae
conversationis et boni testimonii virum, ipsa
die migrare ad Dominum, ita ut amborum exsequiae
simul celebrarentur, et in eodem 167 mausoleo
ambo pariter tumularentur. Et, dum ista fierent,
viro cuidam spirituali demonstratum est in visione
quod duo pulcherrima templa fabricarentur in Claravalle;
unum in infirmitorio monachorum, alterum

in infirmitorio conversorum. Sed primum illud
hoc altero longe nobilius erat atque venustius. Constat
igitur quia in gemina constructione templorum,
et in gemino ictu tabulae mortuorum, designata sit
evidenter pretiosa in conspectu Domini mors amborum.
Templorum autem differentia meritorum
distantiam indicat, quia, quamvis utrumque sanctum,
tamen alterum altero sanctiorem existere credimus
apud Deum.
CAPUT II. De Gerardo sacrista Clarevallensi, quem pulsata invisibili manu tabula morientium de imminente sibi obitu admonuit.
Eodem itaque mense quo praedictus Dei servus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.