PL 185, col. 1277
De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne
migravit ad Dominum, contigit ibidem tale aliquod
factum: Erat in eodem monasterio sacrista quidam,
nomine Gerardus, vir bonis moribus pollens, et
bene religiosus. Hic juxta prophetae consilium, jugum
Domini portavit ab adolescentia, et levavit se
super se [(Thren. III)] ; quoniam adhuc aetate tenellus
et fragilis, manum suam ad fortia misit. Lactatus
itaque mamilla regum, et casta disciplina feliciter
educatus, crevit atque profecit semper in melius,
et magno Dei munere, carnis corruptionem,
ut aiunt, nunquam fuit expertus. Appropinquante
autem hora qua de mundo ad Deum transire 168
debebat, die quadam, cum in ecclesia post completorium
more solito remaneret, factus est repente
sonus in auribus suis, acsi tabula morientium crebris
ictibus percuteretur. Quod cum ille audiret,
putavit ut fratrum quispiam in infirmitorio tunc
obiret. Post paululum ubi certissime comperit quia
sonitum illum nullus hominum fecerit, subiit animum
ejus tabula illa prognostica, quam vir Dei Rainaldus
ad indicium suae dormitionis audierat: jam
enim exierat sermo iste inter fratres, et passim divulgabatur
ad omnes. Et dum ista recogitaret, ascendit
in cor ejus quod ipse de mundo jamjamque migraret.
Tunc subito pili carnis ejus inhorruerunt,
timor ac tremor venerunt super eum. Protinus ergo
invasit eum peremptoria febris, et infra decimum
diem morte consumpta, feliciter emigravit. De cujus
pia devotione illud silere non possumus, quod
quasi divinitus factum ab eo vel potius in eo miraculum
vidimus et gratulati sumus. Nam, cum ultimum
spiritum traheret, et jam vires loquendi non
haberet, tribus aut quatuor ferme horis manus junctas
atque protensas tenuit immobiles contra crucem,
acsi aliquo fune colligatae essent. Et cum caetera
corporis membra huc et illuc urgente dolore
crebrius jactitaret, manus tamen quas, ut diximus,
tendebat ad crucem, nunquam ab invicem separavit,
nunquam amplius ad se retraxit, et quod vivens
saepius actuasset, etiam mortuus indicavit.
169
CAPUT III. De Petro Tolosano, monacho Clarevallensi, ab importunissimis carnis tentationibus mirabiliter liberato: qui postea Jesum puerulum in hostia consecrata videre solitus erat.
Alius quidam senior in eodem monasterio exstitit,
Petrus nomine, cognomine Tolosanus, vir
magnae puritatis, multumque devotus. Huic unum
semper a puero studium atque desiderium fuit,
seipsum crucifigere mundo et mundum sibi. In
juvenili vero aetate, antequam Cisterciensi Ordini
sese submitteret, habitavit in solitudine, jejuniis et
laboribus multis veterem hominem in se mortificans,
et sacrificium spiritus contriti quotidie Deo
immolans. Denique, herbis agrestibus et pane lexivia
confecto jugiter utens, multo ibi tempore Christo
militavit, innumera bella tentationum a spiritibus
malignis protegente se Deo fortiter toleravit. Postmodum
autem comperta celebri fama de sanctitate