PL 185, col. 1278

De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne

sancti Bernardi, atque ipsius monasterii Clarevallensis,
ubi in tanta congregatione justorum, velut
in tabernaculo Dei, et in securitatem, absconditus
a turbine, et a pluvia tutior viveret, ad eumdem
locum sub disciplina praedicti Patris cum magno
animi fervore se contulit, et per multos ibidem
annos usque ad exitum vitae perseveravit.
Huic autem cum adhuc aetate juvenior esset, per
visionem apparere dignatus est Deus, residens in
throno sublimi et sanctorum millia cum eo. Videbatur
autem ei quod ad judicium coram Deo duceretur.
Ad quod cum venisset, pavidus ac tremebundus
procidit ad pedes ejus, 170 flagitans ut sui
misereretur. Dixit autem illi Deus: « Quid tibi vis
faciam? » At ille: « Domine, ut salvus fiam. » Et

Deus ad eum: « Vade, convertere cito ad servitium
meum, et in eo jugiter persevera, quia non deerit
tibi salus aeterna. » Hac ergo tam felici promissione
firmatus mundum perfecte deseruit, et se
totum divinis obsequiis mancipavit. Accinxit itaque
fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium
suum, ad expugnandas nequitias spiritales,
quae illum postea multis diebus et annis acriter
impugnabant. Super omnia vero spiritum fornicationis
infestissimum tolerabat, qui eum tam dormiendo
quam vigilando magnis tentationum aculeis
jugiter stimulabat. Propter quod sibimetipsi vehementer
indignans, in labore et aerumna, in vigiliis,
in jejuniis, aliisque poenitentiae cruciatibus carnem
suam incredibiliter affligebat; ita ut mente

turbatus et anxius, abscindere sibi virilia plerumque
proponeret, cum aliunde tentationis remedium
invenire non posset. Sed neque hoc silendum, quod
hostis ille antiquus multoties et multiformiter ab
eo videbatur. Una siquidem vice apparuit ei sub
humana effigie in choro Clarevallensi, oculis ardentibus
et vultu terribili. Erat autem statura enormis
atque deformis valde. Qui etiam indutus erat
cuculla hispida atque nigerrima, cujus manicae
decurtatae erant, et vix usque ad cubitos pertingebant;
reliqua vero brachiorum pars discooperta
erat. Venit ergo et stetit ante hominem Dei ille
malignus apostata, superbo oculo despiciens illum,
et quasi indignans quod monitis ejus suum negaret

assensum. Porro vir Dei stupidus animo, et
tanquam vinctus tenebatur, ut se movere non posset.
Tandem, visitante se Deo, ad 171 signum Dominicae
crucis perniciosum monstrum evanuit; et
nihil nocuit eum, nisi quod tentationis illius auxit
incendium. Evolutis autem diebus paucis, apparuit
loco eodem in figura belluae monstruosae, partim
saevo leoni, partim rapaci aquilae similis. Qui illi
acriter imminens rabido hiatu efferebatur in eum,
quasi vivum devoraturus. Sed divina virtute reprimebatur,
ut eum tangere non valeret. Tunc demum
ad memoriam nominis Christi phantastica
bellua repente disparuit. Qua recedente, illico vir
Dei tantum supradictae passionis incendium pertulit
ut evidenter agnosceret ibi fuisse praesentem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.