PL 185, col. 1282
De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne
illius cognitor atque conspector esset, convenire,
et dicere: « Merito quidquid ingemiscis, merito
plangis super excessu tribulationis, quo nunc
diuturnum laudabilis parcimoniae propositum deliciosa
charitate rupisti. Non bona charitas quae destruit
charitatem. In probanda est pietas illa quae
animas laedit ut corpora foveat. Et nunc audi
exemplum quod tibi propono: Erat in partibus
Hispaniae sanctimonialis femina reclusa, quae
pane et aqua vel semicrudis interdum oleribus 177
utens, conversatione sobria, et casta petulantiam
carnis viriliter edomabat. Huic aliquando
instinctu diaboli desiderium incidit, ut carnem
comedere vellet. Qui diu multumque tentationi
reluctans, cum jam a facie ejus sustinere non posset,
manibus ei datis trahitur ad consensum. Jubet
itaque carnis edulium sibi praeparari. Qua super
mensam posita, antequam gustare praesumat prosternitur
in oratione, voce lacrymabili Deo supplicans,
ut non ei permittat praeparatum tangere cibum,
si animae illius noverit esse damnosum. Surgensque
ab oratione ad mensam ingreditur, et data
benedictione operculum submovet quo carnis ferculum
velabatur. Et ecce pro carnibus quae appositae
fuerant, tres pulli corvorum in disco vagientes
et sine plumis apparuerunt. Quo viso sanctimonialis
expavit, et accita sorore quae illi ministrabat,
rei veritatem inquirit. Illa vero sub obtestatione
tremendi examinis respondet, sese in eodem
mensali non implumes aviculas, sed tria
frusta carnis cocta apposuisse. Erat autem cellula
ipsa super ripam magni et violenti cujusdam fluminis
sita, quod de saxeis montibus erumpens, et
confragoso itinere ruens, praecipiti cursu labitur
ad inferiora. Igitur ancilla Dei, exsultans et gratias
agens quod exaudita esset oratio ejus, praecepit ut
ibidem pulli jactarentur cum eodem catino in quo
continebantur. Qui projecti in amnem, nullatenus
potuere sequestrari ab invicem, sed fluitante vasculo
super undas, tandem devoluti sunt in proximum
ejusdem habitaculi sinum, ubi ingentis saxi
concavitas copiosam aquarum congeriem stagnat.
Ibi ergo jam per multorum temporum curricula assidue
rotantur, et usque hodie in 178 testimonium
miraculi hujus, in ipso vasculo super aquas
fluitare cernuntur. »
Haec et similia viro perorante, frater isdem compunctus
est de illius gratissima sermocinatione. Et
cadens in faciem, fusis lacrymis veniam postulavit;
acceptaque poenitentia non modo absolutionem
de reatibus suis, sed etiam consolationem plurimam
ab eo suscipere meruit. Cumque jam fiducialiter
illi loqueretur, percunctari coepit ab eo
quis esset et unde veniret. Cui respondit heros:
« Non est tuum scire modo quis ego sim, neque
agnoscere unde veni, aut quo vado. » Tunc ille: « Obsecro,
inquit, domine mi, ut hodie saltem ingrediaris
ad nos, et ministremus tibi. » Et ille respondens
ait: « Ego quidem vestro non pane, non veste,