PL 185, col. 1287
De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne
defuncti sunt quatuor fratres boni et religiosi, de
quibus certum est quod per quatuor lilia de coemeterio
praecisa fuerint designati. Verum in eo quod
dictum est, nullum ibidem fore relinquendum quin
omnia transferrentur in coelum, non parva relicta
est consolatio nobis parvulis et infirmis, qui inter
infirma Christi membra gementes, de nostra imperfectione
dolemus, et dolendo clamamus in auribus
Patris misericordiarum: Quoniam ipse cognovit
figmentum nostrum [(Psal. CII)]
; et illud: Si iniquitates
observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit.
Quia apud te propitiatio est [(Psal. CXXIX)]
. Item: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et nemo in eis [(Psal. CXXXVIII)]
,
subaudiendum est, peribit, ut beatus
Bernardus exponit.
200
CAPUT XI. Arnulphus de Majorca, vir in saeculo praepotens, in Claravalle factus monachus, pro totius vitae peccatis tres tantum Orationes Dominicas poenitentiae loco accipit a sancto Bernardo; centuplum in hac vita se a Domino percepisse affirmat; sancte moritur.
Arnulphus de Majorca, vir dives et delicatus nimis,
natione Flandrensis, beato Bernardo se secrete
reddidit. Fuit autem utriusque consilium rem silentio
tegere, propter quaedam saeculi impedimenta,
usque ad ultimam diem qua egressurus esset de
terra et de cognatione sua. Erat enim magnus paterfamilias,
ornatus filiis et fratribus, tantisque divitiis
irretitus, ut absque suorum damno et scandalo
gravi abrumpere sese non posset, nisi prius
domum sapienter et caute disponeret. Interim ergo,
dum silentium illud tenerent omnia, et arcani hujus
causam negotii ipsi duo soli in mundo cognoscerent,
factum est verbnm Domini ad quemdam rusticum
armentarium, cum boves minaret ad aratrum,
dicens: « Vade, dic Arnulfo de Majorca, ut te secum
ducat in Claramvallem, quo proxime iturus est
ad conversionem, et cum eo convertere. » Audiebat
autem vocem, sed neminem videbat. Quod cum
factum fuisset, coepit attentius orare, ut si a Deo
sermo fuisset egressus, revelaret iterum auriculam
ejus, et adjiceret iterum loqui ad ipsum, repetens
eumdem sermonem. Accepto itaque secunda jam
vice oraculo venit ad praetaxatum virum, et ait:
« Verbum mihi ad te dominum meum. » A quo cum 201
fuisset ductus in partem, procidit ad genua
illius, dicens: « Obsecro te per Christum, ut ducas
me tecum ad Claramvallem tuam, et salves tecum
animam meam. Et, si scire desideras, sic et sic
nuntiatum est mihi. » Audita autem revelatione miratus
et laetatus est valde; et accepto homine, ad
seipsum conduxit, et habuit individuum comitem
itineris et conversionis, habiturus etiam, ut credimus,
consortem aeternae retributionis.
Veniens itaque vir venerabilis ad praedictum
monasterium, multa de suis facultatibus tam ipsi
quam aliis pluribus contulit. De quo etiam beatus
Bernardus talem in commune sententiam protulit:
« De conversione, ait, fratris Arnulfi, nec minus