PL 185, col. 1286

De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne

quadam vice cum in lecto suo quiesceret, vidit
in somnis quasi duos ephebos adolescentes,
vultu et habitu insigniter relucentes; qui quasi lilia,
rosas et violas ac diversi generis flores in choro
Clarevallensi copiose spargebant. Quo viso, miratus
est et dixit ad illos: « Quid vobis visum est,
o boni juvenes, contra consuetudinem nostram pavimentum
hoc floribus sternere, et monasterio nostro
hujusmodi novitatem inducere? » Illi vero dixerunt
ad eum: « Noli ista mirari, nec moleste accipias,
quia modo jam in choro isto celebrabitur
nova novi cujusdam sancti festivitas. » Eadem igitur
hora defunctus est in infirmitorio religiosus quidam
et boni testimonii frater. Cumque pro eo tabula
pulsaretur, excitatus a somno isdem venerabilis

Pater, properanter venit ad eum cum caeteris 198
fratribus, et magna devotione commendavit
animam ejus; certissime credens atque confidens
quod hic erat novus ille sanctus, de quo in requiem
assumpto angeli sancti novam festivitatem, et novum
gaudium essent illico celebraturi.
CAPUT IX. Visio apud Claramvallem ostensa in obitu fratris cujusdam, bonae quidem voluntatis, sed aliquantum negligentis.
Alius quidam frater vidit in visione pretiosa quaedam
de palleis et sericis indumenta, in infirmitorio
Clarevallensi incidi atque praeparari. De cujus rei
novitate cum multum obstupuisset, dictum est ei:
« Ornamenta ista de quibus miraris, praeparata sunt

cuidam de filiabus abbatis Clarevallensis, quae modo
procedit ad nuptias, et quia minus habet pulchritudinis
in se quam conveniat generi suo, oportet ut habeat
saltem pretiosarum vestium fragrantiam atque decorem,
unde placeat viro. » Eadem igitur hora pulsata
est tabula, et defunctus est frater quidam; de quo
inventum est quia, quamvis bonam voluntatem habuerit,
tamen in operatione aliquantulum negligens
et remissus exstiterit. Unde necesse erat ut cui
gratiam absoluti decoris propria merita non praestabant,
ei nimirum fratres de orationibus suis copiosiorem
ornatum impenderent.
199
CAPUT X. Fratres Igniacenses in visione angelica liliorum emblemate exprimuntur.

Similiter apud Igniacum (quod est de filiis Claraevallis
non ignobile monasterium), cuidam approbatae
conversationis viro ostensa est hujuscemodi revelatio:
Aspiciebat in visu noctis, et ecce duo angeli e
coelis advenientes de multis liliis quae in coemeterio
ipsius monasterii apparebant, quatuor praeciderunt,
et eadem secum ad sidera detulerunt. Quod cum
ille videret, dixit ad eos: « Quare, obsecro, succiditis
lilia nostra? » Qui respondit: « Noli inde mirari,
frater, quia nostra sunt lilia; et quidem ista quatuor
ad praesens nobiscum asportabimus, reliqua vero
paulatim deinceps cum opportunum fuerit colligemus;
et ne unum quidem poterit remanere quin
omnia transferamus. » Mox igitur in eodem coenobio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.