PL 185, col. 1285
De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne
clara voce sic ait: « O homo insensate, quid habes
hic facere? Surge celeriter et sequere me, et dic
etiam socio tuo ut exeat post te. Ego autem foris
ad januam praestolabor 182 vos. » Hoc itaque dicto,
pervicax bellua festinato recessit, et per ostium
quo intraverat exiit; expergefactus vero juvenis
resedit in lecto, et frontem manibus fricans,
huc illucque respiciebat, scire cupiens quis eum
excitarat. Qui cum neminem cerneret, capite iterum
reclinato obdormivit, sed non in Deo. Mane
igitur facto, vir Dei qui talia viderat, abbati Roberto
rei gestae ordinem intimat. Ille vero juvenem
super cogitationibus suis secrete conveniens, accepit
ab eo quod nulla turpi cogitatione aliquatenus
pulsaretur, sed ad perseverantiam propositi sui voluntate
firmissima traheretur. Erat enim jam cordi
ejus praesidente diabolo aditus confessionis obstructus,
ne per poenitentiae portam venia salutaris
ingrederetur. Cum ergo abbas praedicto viro juvenis
responsum insinuasset, ille respondit: « Exspectare
paulisper, et ex facti fine probabitis verum
esse quod dixi. » Quid multa? Non multi fluxere
dies, et ecce juvenis ille libidinum furiis agitatus,
professionis vinculum rumpit, et ad vomitum saeculi
reversus, vilis apostata efficitur. Porro socius
ille quem jussus erat secum educere, ipse cum eo
novitiatus, ipse cum eo fuerat monachatus. Qui ad
aliam transmissus abbatiam, cum audisset socium
suum jugum Ordinis abjecisse, tunc et ipse rupto
professionis vinculo, non distulit cum eo etiam
apostatare. Unde patenter innotuit, quod spiritus
fornicationis juxta praefatae visionis modum utrumque
subduxit. Hic sanctus vir plenus dierum ac
virtutum migravit ad Dominum.
183
CAPUT V. De Acardo Claraevallis monacho, multorum coenobiorum exstructore, qui Herberto tum adhuc novitio multa a se visa referebat.
[(Vid. sup. S. Bernardi Vitam primam, lib. VII, col. 453.)]
CAPUT VI. 184-86 De Schocelino agri Trevirensis eremita, magnae sanctitatis, et mirae rerum humanarum despicientiae viro; quem etiam S. Bernardus invisit per sitos, et muneribus prosecutus est: cujus corpus in aedem Beatae Mariae castri Luceleburgi translatum, miraculis celebrabatur.
[(Vide ibid., col. 455.)]
187-93 CAPUT VII. De fratre laico et converso Claraevallis, pro inimicis orare solito, cujus pretiosae morti divina visio testimonium perhibuit. Quinam ex S. Bernardo coelum recta ingrediantur.
[(Vide ibid., col. 459.)]
194-97 CAPUT VIII. Roberto Clarevallensi abbati duo angeli floribus chorum sternentes, cujusdam monachi tunc morientis meritum designant.
Robertus venerabilis Pater, abbas quondam
Clarevallensis, vir religiosus et per cuncta laudabilis,