PL 185, col. 1293

De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne

Deus, antequam de lacu miseriae et de luto faecis
egrederetur, meruit praevidere gloriam suam, et
praelibare nescio quid ineffabile de illa dulcedine
superna, ad quam sine fine fruendam erat in proximo
admittenda. Qua percepta protinus erupit in
jubilum praeconii coelestis, et serenata facie coepit
cum suavissima melodia quosdam novos multumque
delectabiles hymnos ac modulos cantare de canticis
Sion. Facta autem hac voce, convenit multitudo
fratrum videre cum grandi miraculo hominem
positum in dolore et morte communi, mortis
tamen oblitum et nescium doloris, imo qui morti
in morte insultans jam quasi dicebat: Absorpta est
mors in victoria? Ubi est, mors, victoria tua? Ubi
est mors, stimulus tuus? [(I Cor. XV, 54.)]
Iste igitur

modulizans et glorificans Deum, in ipsa hora tristitiae
omnia prospera, omnia jucunda cernebat; et
veluti jam citharizaret in cithara sua cum caeteris
sanctis, ita laetabundus et laudans in voce exsultationis
et confessionis animam ad Deum emisit. De
cujus felici consummatione beatus Bernardus multum
exhilaratus fuit. Unde etiam sermonem devotissimum
in capitulo faciens, commendavit in eo
poenitentiae fructum, et mirabilem patientiam ejus
omnibus proposuit in exemplum.
212
CAPUT XVIII Gerardo converso de Moris, viro mitissimo et religosissimo; apparet paulo ante obitum Christus Dominus cum duodecim apostoli.
Conversus quidam, nomine Gerardus, vir valde

religiosus fuit in domo quae dicitur Moris, homo timoratus,
et corporis sui castigator admodum durus.
Hic tanto animi fervore contra vitia luctabatur ut
quando illicitis motibus pulsabatur, super urticas
sese in terra volutaret, et ex eis corpus suum ac
membra confricaret. Hoc vero saepissime faciens
petulantis carnis stimulos fortiter reprimebat, et
incentiva libidinum poenali incendio salubriter
exstinguebat. Hic erat homo mitissimus, multumque
satagebat ut inter fratres viveret sine querela. Qui,
dum extrema aegritudine laboraret, vocato ad se
uni de suis servitoribus ait: « Recolo, charissime
frater, offendisse me nudiustertius virum illum talem
(designavit autem illum ex nomine), mea, ut

vereor, culpa. A quo tamen illico prostrato corpore
veniam petii et impetravi; sed utrum ex corde dimiserit,
incertum est mihi. Vade, quaeso, ad illum,
et iterum vice mea propter Deum efflagita ut pleno
affectu supplicanti indulgeat. » Quod cum obtinuisset,
benedixit Deum, et ait: « Jam laetus moriar,
quia pacatis, ut arbitror, universis pacem
bonam et dilectionem cum omnibus habere me
credo, et omnibus id ipsum quod mihi desidero. »
Igitur, instante migrationis illius articulo, exhilaratus
vultu et animo, circumstantibus dixit:
« Eia, fratres 213 mei, gaudete in Domino et
gratulamini mihi, quia Dominus Jesus Christus,
Filius Dei Patris, modo venit ad me cum duodecim
apostolis suis. Et ecce nunc in ecclesia nostra

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.