PL 185, col. 1298

De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne

Savigniacensi referente, cognovi quod narro. In
provincia Northmannorum erat quidem presbyter
honestus, habens parochianum quemdam, virum
aeque justum et timoratum, quem ecclesiae suae fecerat
matricularium. Hic in magna cordis simplicitate
Dominum quaerebat; et ideo consecutus est
quod optabat. Cum autem praedictus sacerdos divina
mysteria celebraret, ille matricularius quotidie 221
ferme videbat infantulum quemdam gloriosum,
apparentem super altare. Dumque sacerdos
pacem populo daturus, hostiam sacram more quorumdam
oscularetur, ille sacer infantulus sacerdoti
appropiabat, et pacis ei osculum ore propitio porrigebat.
Factum est autem ut sacerdotis illius fabariam
pauperis cujusdam compatris atque convicanei

sui porca frequenter ingressa, dum eam coercere
negligeret, tandem a canibus et clientulis ejusdem
sacerdotis aggressa necaretur. Unde etiam ambo
jurgium conserentes, irati ab invicem recedunt, et
iracundia odium pariente, aliquanti dies absque satisfactione
praetereunt. Inde sacerdoti subtrahitur
gratia; et jam matricularius ille solitam super illum
benedictionem descendere non videbat; unde secretius
alloquens convenit hominem super damno conscientiae
suae, sciscitans ab eo quid mali commisisset,
et nihilominus indicans quid divini muneris
amisisset. Qui vehementer exterritus, compatris sui
laesionem jacturae hujus causam esse fatetur, cui
festinans reconciliari, gratiam quam amiserat vix
tandem recipere meruit.
In diebus vero Rogationum cum clerus et populus
processionem longius procedendo extenderent, consuetudo
erat ut, pausantibus interdum clericis, mulieres
vicissim modulando succederent. Porro praedictus
ecclesiae custos, Domino revelante, videbat in
aere binas bonorum atque malorum spirituum turbas
a se invicem separatas, quae ipsam processionem individuo
comitatu lateratim prosequebantur. Cum itaque
clerici psalmos hymnodiamque repeterent,
fugientibus apostatis angelis, boni cominus accedebant,
et plurima congratulatione 222 divinis
modulis applaudebant, mulierculis autem nugaces
cantilenas reciprocantibus, spiritus benigni sublimius
evolabant, et maligni propius accedentes, cantibus

et plausibus ineptis, miris cachinnationibus illudebant.
CAPUT XXII. Frater quidam Clarevallensis ex Eucharistia percepta melleam in ore dulcedinem degustare solitus, aliquando amico severius objurgato communicans, molestissimam tanquam absinthii amaritudinem sensit.
Frater quidam de Claravalle cum in quadam die
Dominica solito more sacram communionem acciperet,
visum est illi tunc et per totam deinceps
diem, quod favum mellis dulcissimum in ore teneret.
Sequenti vero Dominica cum similiter accepisset
eucharistiam, per continuum triduum similes expertus
est gratias. Tertia quoque Dominica cum divinam
nihilominus alimoniam reaccepit, et jam tota

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.