PL 185, col. 1299
De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne
hebdomada semel indultam suavitatem sentire promeruit.
Extunc ergo et deinceps, hanc benedictionem
dulcedinis multiplicetur et multo tempore sensit,
modo rarius, et modo crebrius, prout datori
gratiae placuit. Factum est autem aliquando ut
quempiam de amicis suis pro culpa illius objurgans,
justae invectionis modum supra modum excederet:
cumque pacificam hostiam necdum fratre pacificato
perciperet, visum est illi quod amarissimum absinthii
pabulum injecisset. Haec nobis secretius is
cui 223 contigerat indicavit. Quod quidem verum
esse non ambigimus, cum similem gratiam pluribus
et pluries accidisse, hodieque accidere non ignoremus.
CAPUT XXIII. Alius frater Clarevallensis, die sancto Parasceves vidit Christum Dominum velut eadem hora crucifixum.
Est et alius quidam de filiis ejusdem monasterii
monachus, homo aetate et religione provectus,
quadragesimum, ni fallor, annum in Ordine Cisterciensi
superprogrediens. Qui dum aliquando sederet
in claustro, die sancto Parasceves, librum ante
se habens, apparuit illi Dominus Jesus Christus
manibus et pedibus in cruce expansis, ac si eadem
hora fuisset crucifixus. Quae scilicet visio felicissima,
quanquam brevis et pene momentanea fuerit,
adeo tamen manifesta atque efficax exstitit, ut
visionis illius devota memoria de corde videntis
amplius deleri non possit. Et hunc quidem virum
nominatim exprimere possem, nisi ab illo prohibitus
essem: quem utique tantae puritatis esse
cognosco, ut pro anima sua non confunderetur dicere
veritatem.
224
CAPUT XXIV. Seniori cuidam Claraevallis monacho in exstasi apparens Christus, « Dimissa sunt tibi, » inquit, « peccata tua. »
Alius quidam ejusdem loci senior, vir religiosus
et omni honore dignissimus, cum esset aliquando
positus in oratione, factus est in mentis excessu.
Et ecce apparuit ei Dominus Jesus Christus, et
dixit ei: « Dimissa sunt tibi peccata tua. » Finita autem
visione cum fuisset ad se reversus gratias egit
Deo, et consolatus est nimis; erat enim tunc sollicitus
et moerens pro eisdem erratibus suis.
CAPUT XXV. Juvenis monachus male interpretatus pias lacrymas abbatis sui crucem in Parasceve adorantis, mox a daemone de abjiciendo habitu monastico graviter tentatur.
Est quidam venerabilis abbas de filiis Savigniaci,
homo sanctus et valde spiritualis, cujus nomen aut
monasterium ad praesens dicere nolumus, ne forsitan
inde gravaretur. Hunc itaque Dominus tanquam
servum fidelem et bene operantem saepius visitat, et
de arcanis suis multa revelat. Qui dum aliquando
in Parasceve crucem Domini devote adoraret, devotionis
suae lacrymas etiam in propatulo cohibere
non valebat. Quod videns juvenis quidam, carnali