PL 185, col. 1300

De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne

animo 225 coepit interpretari lacrymas illas, judicans
hypocritales, et nihil puritatis habentes. Moxque
suadente diabolo incidit ei desiderium vehemens,
projecto habitu monachali, saecularem resumere,
crucem sibi assuere, et iter Jerosolymitanum
assumere. Haec eo cogitante, revelatum est abbati
divinitus quid mali jactasset in corde neophyti fratris
ille zizaniorum seminator antiquus. Vidit enim
et ipsum invisibilem adversarium coram eo stantem,
instar alicujus Jerosolymitani, palma, pera, et
baculo insignitum, atque sclavinia coopertum, qui
cum eodem juvene disputabat, acriterque illi insistens,
usque ad buccam digitum importabat. Peracto
itaque divino officio, sollicitus fuit abbas eumdem
fratrem secretius convenire, praecipiens in virtute

obedientiae, ut diceret quid in illa hora sanctissima
ante crucem Domini fascinato corde proposuisset.
Sentiens autem frater a viro spiritali se
deprehensum, verecunde cuncta fatetur, et se deinceps
emendaturum humiliter pollicetur. Tunc vero
et ipse abbas eidem fratri quae viderat, intimare non
distulit, eumque de caetero circa cogitationes suas
cautum et timidum fecit.
CAPUT XXVI Idem abbas vidit in choro daemonem, singulis monachis vinum rubens in poculo propinantem: quod unus ex illis degustans, a spiritu fornicationis exagitatus est.
Altera autem vice isdem venerabilis vir vidit
iterum manifeste daemonem in choro lustrantem,

atque in poculo vitreo quasi temetum rubicundum 226
monachis per singulos offerentem.
Quod dum singuli respuerent, unus tantummodo
recepit et ebibit; continuoque phantasticus illusor
evanuit. Conventus itaque frater ab abbate, et in
virtute obedientiae coactus ut diceret, quid in illa
tali hora turpitudinis animo pertractasset, confessus
est et non negavit, se a spiritu fornicationis vehementer
tunc fuisse tentatum; ita ut apostatare, et
propriae voluptati satisfacere jamjamque omnino
disponeret. Tunc indicante abbate quae sibi fuerant
revelata, frater ille compunctus, a malo quod intenderat
fortiter resilivit, acceptaque poenitentia
statuit in corde suo firmiter, jam non amplius cedere

tentatori.
CAPUT XXVII. Visus daemon in specie Simonis monachi, Christianum conversum e monasterio educit.
Narravit mihi Albertus faber, et frater Burlandicurtis,
homo bonus et bene credibilis, quia,
dum staret aliquando ad vigilias in quodam ipsius
monasterii angulo, vidit spiritum malignum in specie
cujusdam monachi, nomine Simonis, de choro
monachorum egredientem. Qui cum ad eumdem angulum
venisset, conversum quemdam, nomine Christianum,
qui juxta eumdem Albertum stabat, per
cappam apprehendit, et de basilica extraxit. Existimavit
ergo de illo frater Albertus, quatenus pro
aliqua instanti necessitate a monacho fuisset eductus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.