PL 185, col. 474

Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne

et effundens cor suum ante conspectum Domini
Dei sui. Ea igitur die firmatum est propositum
cordis ejus.
9.
Nec vero surda aure percepit vocem dicentis. Qui audit, dicat, Veni
[(Apoc. XXII, 17)]
. Siquidem
ab illa hora, sicut ignis qui comburit silvam, et
sicut flamma comburens montes, hinc inde prius
viciniora quaeque corripiens, postmodum in ulteriora
progreditur: sic ignis quem Dominus miserat
in cor servi sui, volens ut arderet, primo fratres
ejus aggreditur, solo minimo, ad conversionem
minus adhuc habili, seniori patri ad solatium derelicto;
deinde cognatos, et notos, socios et amicos,
et de quibuscunque poterat esse spes conversionis.
Primus omnium Galdricus avunculus ejus, absque

dilatione aut haesitatione, in sententiam ivit nepotis,
et consensum conversionis; vir honestus et
potens in saeculo, et in saecularis militiae gloria nominatus,
dominus castri in territorio Aeduensi,
quod Tuillium dicitur. Continuo etiam Bartholomaeus
occurrens junior caeteris fratribus, et necdum
miles, sine difficultate, eadem hora salutaribus
monitis dedit assensum. Porro Andreas, Bernardo
etiam ipse junior, et novus eo tempore miles, verbum
fratris difficilius admittebat, donec subito exclamavit:
« Video matrem meam. » Visibiliter siquidem
ei apparuit, serena facie, subridens et
congratulans proposito 1239 filiorum. Itaque et
ipse continuo manus dedit, et de tirone saeculi factus

est miles Christi. Guido vero primogenitus
fratrum conjugio jam alligatus erat, vir magnus, et
prae aliis jam in saeculo radicatus. Hic primo paululum
haesitans, sed continuo rem perpendens et
recogitans, conversioni consensit, si tamen conjux
annueret. Verum id quidem de juvencula nobili, et
parvulas filias nutrienti, pene impossibile videbatur.
At Bernardus de misericordia Domini spem concipiens
certiorem, incunctanter ei spopondit, aut
consensuram feminam, aut celeriter morituram.
Demum eum omnimodis illa renueret, vir ejus magnanimus,
imo jam ea praeventus virtute fidei, in qua
postmodum excellenter enituit, virile consilium Domino
inspirante concepit, ut abjiciens quidquid
habere videbatur in saeculo, vitam institueret agere

rusticanam, laborare scilicet manibus propriis,
unde suam sustentaret, et uxoris vitam, quam invitam
dimittere non licebat. Interim supervenit Bernardus,
qui undique alios atque alios colligens discurrebat.
Nec mora, flagellatur praedicta Guidonis
uxor infirmitate gravi. Et cognoscens quia durum
esset sibi contra stimulum calcitrare, accersito
Bernardo veniam deprecatur, et prior ipsa conversionis
petit assensum. Denique juxta morem ecclesiasticum
separata a viro, interveniente parili voto
castitatis, in coetum sanctimonialium transiit feminarum,
religiose serviens Deo usque ad mortem.
10.
Secundus natu post Guidonem Girardus erat,
miles in armis strenuus, magnae prudentiae, benignitatis
eximiae, et qui ab omnibus diligeretur. Qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.