PL 185, col. 478

Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne

desiderii, egressus est de domo paterna Bernardus
pater fratrum suorum, cum fratribus suis,
filiis suis spiritualibus, quos verbo vitae Christo genuerat.
Videns autem Guido primogenitus fratrum
suorum Nivardum fratrem suum, minimum puerum,
cum pueris aliis in platea: « Eia, inquit, frater Nivarde,
ad te solum respicit omnis terra possessionis
nostrae. » Ad quod puer non pueriliter motus: « Vobis
ergo, inquit, coelum; mihi terra? Non ex aequo
divisio haec facta est. » Quo dicto abeuntibus illis,
modico post tempore et ipse fratres secutus, nec a

patre, nec a propinquis seu amicis potuit detineri.
Supererat de Deo dicata domo illa pater cum filia,
de quibus etiam suo loco dicemus. Eo tempore novellus
et pusillus grex Cisterciensis sub abbate degens,
viro venerabili Stephano cum jam graviter taedio ei
esse inciperet paucitas sua, et omnis spes posteritatis
decideret, in quam sanctae illius paupertatis haereditas
transfunderetur, venerantibus omnibus in eis
vitae sanctitatem, sed refugientibus austeritatem; repente
divina hac visitatione tam laeta, tam insperata,
tam subita laetificatus est, ut in die illa responsum
hoc a Spiritu sancto accepisse sibi domus illa videretur: Laetare, sterilis, quae non pariebas; erumpe et
clama, quae non parturiebas: quia multi filii desertae,
magis quam ejus quae habet virum
[(Isai. LIV, 1)]
: de

quibus postmodum visura es filios filiorum usque
in multas generationes.
15.
Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo
decimo tertio, a constitutione domus Cisterciensis
quindecimo, servus Dei Bernardus annos
natus circiter duo et viginti [ al. tres et viginti], Cistercium
ingressus cum sociis amplius quam triginta,
sub abbate Stephano, suavi jugo Christi collum
submisit. Ab illa autem die dedit Dominus benedictionem,
et vinea illa Domini sabaoth dedit fructum
suum, extendens palmites suos usque ad mare,
et ultra mare propagines ejus. Haec quidem fuere
Viri Dei conversionis sancta principia. Conversationis
autem ejus insignia, quomodo vitam angelicam

gerens in terris vixit, neminem enarrare posse puto,
qui non vivat de spiritu, de quo ille vixit. Solius
quippe donantis et accipientis est nosse, quantum ab
ipso mox conversionis exordio praevenerit eum Dominus
in benedictionibus dulcedinis suae; quanta repleverit
gratia electionis, quomodo 1242 ab ubertate
domus suae inebriaverit eum. Ingressus est autem
domum illam pauperem spiritu, et eo adhuc tempore
absconditam ac pene nullam, intentione ibi moriendi
a cordibus et memoria hominum, et spe delitescendi
et latendi tanquam vas perditum; Deo aliter
disponente, et eum sibi in vas electionis praeparante,
non solum ad Ordinem monasticum confortandum
ac dilatandum, sed ad portandum nomen suum coram
regibus et gentibus, et usque ad extremum terrae.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.