PL 185, col. 479

Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne

Ipse vero nil tale de se aestimans aut cogitans,
potius ad custodiam cordis sui et propositi constantiam
hoc semper in corde, saepe etiam in ore habebat:
« Bernarde, ad quid venisti? » Et sicut de Domino
legitur, quia coepit Jesus facere et docere [(Act.
I, 1)]
: a prima die in cellam Novitiorum ingressus
sui, ipse coepit agere in semetipso quod alios erat
docturus.
16.
Ipse cum Novitius esset, in nullo sibi parcens,
instabat omnimodis mortificare non solum concupiscentias
carnis, quae per corpus fiunt, sed et sensus
ipsos per quos fiunt. Cum enim jam interiori sensu
illuminati amoris, dulcius ac frequentius sentire inciperet
desursum sibi spirantem suavitatem, sensui
illi interiori timens a sensibus corporis, vix tantum

eis permittebat, quantum sufficeret ad exterioris
cum hominibus conversationis societatem. Quod
cum continui usus instantia in consuetudinem mitteret,
consuetudo ipsa quodammodo vertebatur in naturam:
totusque absorptus in spiritum, saepe [ al.
spe] tota in Deum directa intentione, seu in meditatione
spirituali tota occupata memoria, videns non
videbat, audiens non audiebat; nihil sapiebat gustanti,
vix aliquid sensu aliquo corporis sentiebat.
Jam quippe annum integrum exegerat in cella Novitiorum,
cum exiens inde ignoraret adhuc an haberet
domus ipsa testudinem, quam solemus dicere
caelaturam. Multo tempore frequentaverat intrans et
exiens domum ecclesiae, cum in ejus capite, ubi tres
erant, unam tantum fenestram esse arbitraretur.

Curiositatis enim sensu mortificato, nil hujusmodi
sentiebat; vel si eum forte aliquando contingebat
videre, memoria, ut dictum est, alibi occupata non
advertebat. Sine memoria quippe sensus sentientis
minus efficax est
CAPUT V. De Bernardi dotibus, et corporis habitu.
17.
Natura quoque non dissentiebat in eo a gratia,
ut in eo quoque impletum quodammodo videretur
esse quod legitur: Puer eram ingeniosus, et
sortitus sum animam bonam; et cum magis essem
bonus, veni ad corpus incoinquinatum [(Sap. VIII, 19,
20)]
. Ad contemplanda quippe spiritualia quaeque

seu divina, cum gratia spirituali, naturali quadam
virtute pollebat ingenii; sortitusque est etiam ipse
in hoc animam bonam, sensualitatem non curiose
lascivam, nec superbe rebellem, sed congaudentem
spiritualibus bonis et studiis, et in eis quae ad
Deum sunt, sponte subditam spiritui et servientem:
corpus etiam nullius contaminatum consensu flagitii,
ad serviendum spiritui in servitio Dei aptissimum
instrumentum. Apparebat in carne ejus gratia
quaedam, spiritualis tamen potius quam carnalis: in
vultu claritas praefulgebat, non terrena utique, sed
coelestis: in oculis angelica quaedam puritas, et columbina
simplicitas radiabat. Tanta erat interioris
ejus hominis pulchritudo, ut evidentibus quibusdam
indiciis foras erumperet, et de cumulo internae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.