PL 185, col. 480

Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne

puritatis et gratiae copiosae perfusus homo quoque
exterior videretur. Corpus omne tenuissimum et
sine carnibus erat. Ipsa etiam subtilissima cutis in
genis modice rubens; illo nimirum quidquid caloris
inerat naturalis, assidua meditatio, et studium
sacrae compunctionis attraxerat. Caesaries ex flavo
colorabatur et candido; barba subrufa, circa finem
vitae ejus respersa canis. Statura mediocritatis honestae,
longitudini tamen vicinior apparebat. Sed
cum caro in eo ex dono praevenientis gratiae, adjutorio
subsequentis naturae, et usu bono spiritualis
disciplinae, vix jam aliquid concupisceret adversus
spiritum, hoc est, quod spiritum laederet; spiritus
supra vires, supra virtutem carnis et sanguinis
tanta adversus carnem concupiscebat, ut infirmum

animal cadens sub onere, resurgere non valeret.
1243
CAPUT VI. De fundatione Clarae-Vallis, et Bernardi ordinatione in abbatem.
18.
Cum autem placuit ei, qui eum segregavit a
saeculo, et vocavit, ut ampliore gratia revelaret in
eo gloriam suam, et multos filios Dei qui erant dispersi,
per eum congregaret in unum; misit in cor
abbatis Stephani ad aedificandum domum Clarae-Vallis
mittere fratres ejus. Quibus abeuntibus
ipsum praefecit abbatem, mirantibus sane illis, tanquam
maturis et strenuis viris, et timentibus ei
tum pro tenerioris aetate juventutis, tum pro corporis
infirmitate, et minori usu exterioris occupationis.

Erat autem Clara-Vallis locus in territorio
Lingonensi, non longe a fluvio Alba, antiqua spelunca
latronum, quae Absinthialis vallis antiquitus
dicebatur. Ibi ergo in loco horroris et vastae solitudinis
consederunt viri illi virtutis, facturi de spelunca
latronum, templum Dei et domum orationis.
Ubi simpliciter aliquanto tempore Deo servierunt
in paupertate spiritus, in fame et siti, in frigore
et nuditate, in vigiliis multis. Pulmentaria saepius
ex foliis fagi conficiebantur. Panis instar prophetici
illius ex hordeo et milio et vicia erat, ita ut
aliquando religiosus vir quidam appositum sibi in
hospitio ubertim plorans clam asportaverit, quasi
pro miraculo omnibus ostendendum, quod inde viverent

homines, et tales homines. At virum Dei
minus ista movebant. Summa ei sollicitudo de salute
multorum, quae a prima die conversionis suae
usque in finem tam singulariter sacrum illius pectus
noscitur possedisse, ut erga omnes animas maternum
gerere videretur affectum. Erat ergo vehemens
in praecordiis ejus sancti desiderii et sanctae
humilitatis conflictus. Modo enim seipsum dejiciens,
fatebatur indignum, per quem fructus aliquis
proveniret: modo oblitus sui aestuabat flagrantissimo
ardore, ita ut nullam sibi nisi ex multorum
salute consolationem posse admittere videretur.
Sane fiduciam charitas pariebat, sed eamdem castigabat
humilitas.
19.
Contigit aliquando peractis vigiliis, ut egressus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.