PL 185, col. 481
Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne
foras, et loca vicina circuiens, oraret ad Dominum,
quatenus acceptum haberet obsequium suum
et fratrum suorum. Subito vero stans in ipsa oratione,
modice interclusis oculis, vidit undique ex
vicinis montibus tantam diversi habitus et diversae
conditionis hominum multitudinem in inferiorem
vallem descendere, ut vallis ipsa capere non posset.
Quae visio quid portenderit, jam omnibus manifestum
est. Hac ergo Vir Domini visione magnifice
consolatus, exhortatus est fratres suos, commonens
eos de misericordia Dei nunquam desperare.
20.
Cum autem quadam die Girardus frater ejus,
cellarius domus, apud eum conquereretur ad necessaria
fratrum multa deesse; Vir Dei, quantum interim
ad praesentes angustias sufficere posset, inquisivit.
Ille vero duodecim [ al. undecim] libras
respondit. Tunc dimittens eum, ad orationem confugit.
Post paululum vero rediens Girardus, mulierem
quamdam de Castellione foris esse, et velle ei
loqui nuntiavit. Ad quam cum egrederetur, procidens
ad pedes ejus eadem mulier, duodecim librarum
benedictionem ei obtulit, orationum suffragia
implorans viro suo periculose aegrotanti.
Quam breviter allocutus, dimisit a se: « Vade, inquiens,
sanum invenies virum tuum. » Illa vero
abiens in domum suam, sicut andierat, sic invenit.
Abbas vero consolans pusillanimitatem cellarii sui,
ad sustinendum Dominum de caetero reddidit fortiorem.
Nec tantum semel hoc, sed saepe, cum hujusmodi
instaret necessitas, ei certum est divinum
adfuisse auxilium, unde non sperabatur. Propter
quod viri prudentes, intelligentes manum Domini
esse cum eo, teneritudinem mentis ejus, quasi a
deliciis paradisi nuper egressi, rerum exteriorum
sollicitudine inquietare pertimescebant, eas ipsi
intra semetipsos, ut poterant, digerentes, et eum
tantummodo de spiritualibus et interioribus consulentes
1244
CAPUT VII. De Bernardi praedicatione, et patris ac sororis conversione.
21.
Ipse si quando pro aedificatione sermonem
ad eos habebat, hominibus supra hominem loquens,
vix intelligebatur. Tamen juxta sententiam sancti
Job, nefas putantes contradicere sermonibus Sancti [(Job. VI, 10)] ,
non excusabant infirmitatem suam,
sed accusabant. Cumque ad nutum arguentis humiliarentur
qui arguebantur, coepit etiam spirituali
magistro adversus fratres humiles et subjectos zelus
suus esse suspectus. Unde factum est ut fieret
magistra magistri pia humilitas discipulorum.
Cogitabat enim eos multo meliora et viciniora saluti
suo in silentio meditari, quam ab ipso audirent;
devotius et efficacius salutem suam operari,
quam ex ejus exemplo acciperent. Timebat vero ex
praedicatione sua eos scandalizari potius, quam aliquid
aedificationis concipere. Cumque super hoc turbaretur
et constristaretur, et diversae cogitationes
ascenderent in cor ejus; post multos cogitationum