PL 185, col. 482

Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne

fluctus et cruciatus cordis, decrevit ab exterioribus
omnibus ad interiora se recolligere, et in solitudine
cordis et secreto silentii continere, donec misericordiae
suae super hoc ei suam revelaret Dominus
voluntatem. Paucis autem postea evolutis diebus,
vidit in visu noctis personam quamdam cum claritate
sibi astantem, et magna auctoritate praecipientem,
fiducialiter loqui quidquid ei suggereretur in
apertione oris sui; quoniam non ipse esset qui loqueretur,
sed Spiritus Dei loqueretur in eo. Et extunc
manifestius in eo et per eum loquens Spiritus
sanctus, et sermonem ei potentiorem et sensum ei
in Scripturis abundantiorem suggerens, apud auditores
quoque gratiam ei addidit et auctoritatem.
Inde erat quod tam confidenter quam utiliter loquebatur

ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum,
ut, dum praedicaret verbum Dei, quidquid afferebat
in medio, sic patens et placens efficiebat, et
circa id unde agebatur, efficax ad movendum, ut
mirarentur omnes in verbis gratiae quae procedebant
de ore ejus.
22.
Praefatus quoque pater illius, qui domi remanserat,
veniens ad filios suos, appositus est ad
eos. Qui cum aliquantum tempus ibi fecisset, obiit
in senectute bona. Soror quoque eorum in saeculo
nupta et saeculo dedita, cum in divitiis et deliciis
saeculi periclitaretur, tandem aliquando inspiravit
ei Deus ut fratres suos visitaret. Cumque venisset
quasi visura venerabilem Bernardum fratrem suum,
et adesset cum comitatu superbo et apparatu; ille

detestans et exsecrans eam tanquam rete diaboli ad
capiendas animas, nullatenus acquiescebat exire ad
videndum eam. Quod audiens, illa confusa et compuncta
vehementer, cum nullus ei fratrum suorum
occurrere dignaretur, tota in lacrymas resoluta:
« Et si peccatrix sum, inquit, pro talibus Christus
mortuus est. Quia enim peccatrix sum, idcirco
colloquium et consilium bonorum requiro. Et si despicit
frater meus carnem meam, ne despiciat servus
Dei animam meam. Veniat, praecipiat; quidquid
praeceperit, facere parata sum. » Hanc ergo
promissionem audiens, exiit ad eam cum fratribus
suis frater ejus. Et quia eam a viro separare non
poterat, primo verbo omnem mundi gloriam in cultu

vestium et in omnibus saeculi pompis interdixit; et
formam vitae matris suae, in qua multo tempore vixerat
cum viro, ei indixit; et sic eam dimisit. Illa
vero obedientissime parens praecepto, rediit ad propria,
mutata repente secundum omnipotentiam dexterae
Excelsi. Stupebant autem omnes adolescentulam
nobilem, delicatam, subita mutatione in habitu
et victu, in medio saeculi vitam ducere eremiticam,
instare jejuniis, et vigiliis, et continuis orationibus,
et ab omni saeculo prorsus se facere alienam. Biennio
sic vixit cum viro suo: qui etiam virtute ejus
perseverantiae victus, tandem liberam a se dimittens,
facultatem ei concessit serviendi Deo cui se probavit.
Illa vero optata libertate potita, monasterium
Julleium adiens, cum sanctimonialibus inibi Deo servientibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.