PL 185, col. 483
Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne
reliquum vitae suae Deo vovit: ubi tantam
ei Dominus 1245 gratiam contulit sanctitatis, ut
non minus animo, quam carne illorum probaretur
virorum Dei esse germana.
CAPUT VIII. Abbas consecratur a Guillelmo episcopo Catalaunensi, qui valetudinis ejus curam suscipit
23.
Cum autem missus noviter Claram-Vallem
Bernardus ordinandus esset, et sedes Lingonensis
vacaret, ad quam ordinatio ipsa respiciebat;
quaerentibus fratribus, quo eum ducerent ordinandum,
obtulit se bona fama venerabilis Catalaunensis
episcopi, opinatissimi illius magistri Guillelmi de
Campellis, illucque eum transmittendum definiunt
Sicque factum est. Abiit autem Catalaunum assumpto
secum Elbodone monacho quodam Cisterciensi.
Intravit ergo praedicti episcopi domum juvenis
exesi corporis et moribundi, habitu quoque
despicabilis, subsequente monacho seniore, et magnitudine
et robore corporis eleganti; aliis ridentibus,
aliis rem, sicut erat, interpretando venerantibus.
Cum autem quaereretur quis eorum esset abbas;
Episcopus primus oculos in eum apertos habens,
agnovit servum Dei, et suscepit eum sicut servus
Dei. Cum enim primo in privato colloquio, omni
melius locutione prudentiam juvenis magis magisque
proderet verecundia loquendi; intellexit vir sapiens
divinam visitationem in adventu hospitis sui, nec
defuit hospitalitatis pia instantia: sumptaque familiaritatis
fiducia et libertate loquendi, habito ad alterutrum
sancto colloquio, melius eum commendabat
conscientia, quam verba. Ex illa ergo die et ex
illa hora facti sunt cor unum et anima una in Domino,
in tantum ut efficeretur Clarae-Vallensium non
sola domus Episcopi, sed per ipsum tota civitas
Catalaunensis. Quin etiam Remensis provincia et
Gallia tota per eum in devotionem excitata est, et
reverentiam Viri Dei. Ab illo siquidem tanto episcopo
caeteri didicerunt suscipere eum et revereri
tanquam angelum Dei, ita ut futuri temporis praesensisse
in eo gratiam videretur homo tantae auctoritatis,
sic affectus erga ignotum monachum, et
monachum tantae humilitatis.
24.
Modico vero post tempore transacto, cum
eousque infirmitas Abbatis ingravesceret, ut jam
nonnisi mors, aut omni morte gravior vita speraretur,
ab eodem Episcopo visitatus est. Cumque viso
eo Episcopus se non solum vitae ejus, sed et sanitatis
spem habere diceret, si concilio ejus acquiescens,
secundum infirmitatis suae modum, aliquam
corpori suo curam pateretur impendi; ille vero a
rigore vel usu consuetudinis suae minus facile flecti
posset; profectus Episcopus ad capitulum Cisterciense,
ibi coram pauculis abbatibus qui convenerant,
pontificali humilitate et sacerdotali charitate
toto corpore in terram prostratus, petiit et obtinuit,
ut toto anno uno in obedientiam sibi traderetur.
Quid enim tantae humilitati in tanta posset auctoritate