PL 185, col. 484

Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne

negari? Reversus itaque Claram-Vallem, extra
claustra et terminos monasterii domunculam unam
fieri et praecepit, ordinans et mandans in cibo et
potu, sive in aliquo hujusmodi, circa eum nullam
teneri Ordinis districtionem, nullam de tota cura
domus ad eum referri sollicitudinem, sed sibi eum
vivere ibi secundum modum ab eo praestitutum. Sic
igitur ex praecepto episcopi et abbatum feriatus ab
omni sollicitudine domus, Deo vacabat et sibi, quasi
in deliciis paradisi exsultans. Regium autem illud
cubiculum considerantibus tantam sui reverentiam
incutiebat, ac si altare Dei ingrederentur. Sane cuidam
homini rusticano traditus erat ab episcopo ad
obediendum, qui se curaturum eum jactitans pollicebatur.
Et licet tam graviter infirmaretur, offerebantur

ei cibi quos sanus quis vix prae angustia famis
attingeret, admirantibus et tabescentibus qui videbant.
Ipse autem in quem haec fiebant, indifferenter
cuncta sumens, aeque omnia approbabat. Sensu
quippe corrupto, et emortuo pene sapore, vix aliquid
discernebat. Solam enim aquam sibi sapere
dicebat, eo quod dum sumeret, fauces ei et guttur
refrigerabat.
1246
CAPUT IX. De visione transferendae Clarae-Vallis, ac mira ejus sub Bernardo disciplina.
25.
Nocte quadam solito attentius orando effuderat
super se animam suam, cum tenuiter soporatus,
voces audivit tanquam transeuntis multitudinis
copiosae. Evigilans autem, et easdem voces

plenius audiens, cellam quoque in qua jacebat
egressus, prosecutus est abeuntes. Haud procul
aberat locus, densis adhuc spinarum vepriumque
frutetis abundans, sed nunc longe mutatus ab illo.
Super hunc aliquandiu stabant velut alternantes
chori, hinc inde dispositi, et Vir sanctus audiebat
et delectabatur. Cujus tamen mysterium visionis
non prius agnovit, quam translatis post aliquot annos
non sine divinis revelationibus aedificiis monasterii,
eodem in loco positum oratorium cerneret,
ubi voces illas audierat.
26.
Erat tunc temporis videre Clarae-Vallis aurea
saecula, cum viri virtutis, olim divites in saeculo et
honorati, in paupertate Christi gloriantes, Ecclesiam
Dei plantarent in sanguine suo, in labore et

aerumnis, in fame et siti, in frigore et nuditate, et
angustiis multis; sanctae illi valli eam, quam postea
habuit, praeparantes sufficientiam et pacem. Erat
cernere quasi novos coelos in terra, et antiquorum
Aegyptiorum monachorum, patrum nostrorum, antiquas
semitas, et in eis recentia sanctorum vestigia.
Prima facie ab introeuntibus Claram-Vallem
per descensum montis, Deus in domibus ejus cognoscebatur,
cum in simplicitate et humilitate
aedificiorum, simplicitatem et humilitatem inhabitantium
vallis muta loqueretur. Denique in valle
illa hominibus plena, in qua nemini otiosum
esse licebat, omnibus laborantibus et singulis circa

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.