PL 185, col. 489

Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne

interdum obedientia traheretur; et quocumque
veniret, de Deo silere non posset, et agere
quae Dei sunt non cessaret: sic in brevi apud homines
innotuit, ut Ecclesia Dei tam utili membro in
corpore suo reperto uti ad quodcunque oportebat,
non dissimularet. Ab eo tempore copiosius addita
est ei de die in diem manifestatio spiritus, qui erat
in eo ad utilitatem; sermo scilicet fecundior sapientiae
et scientiae cum gratia prophetiae, et operationes
virtutum, et diversarum opitulationes sanitatum.
35.
Erant autem hujus beati viri fratres et filii
spirituales mirantes super his, quae audiebant et
videbant de eo. Nec tamen more carnalium in gloriam
elevabantur humanam, sed juvenili ejus aetati

et novae adhuc conversationi, spirituali sollicitudine
metuebant. In quo nimirum zelo Galdricus
avunculus ejus, et Guido primogenitus fratrum,
caeteros anteibant; ut ipsos tanquam geminos quosdam
stimulos carnis suae, ne gratiarum magnitudo
eum extolleret, accepisse divinitus videretur. Neque
enim parcebant verbis durioribus, exagitantes
teneram verecundiam ejus, calumniantes etiam
bene gesta, signia omnia annihilantes, et hominem
mansuetissimum, nihilque contradicentem, frequenter
usque ad lacrymas improperiis et opprobriis
affligentes. Narrare solebat venerabilis episcopus
Lingonensis Godefridus, sancti Viri et propinquus
sanguine, et in conversione socius, et extunc
per omnia individuus comes, primo miraculo quod

per manum ejus fieri vidit, praedictum germanum
ejus adfuisse Guidonem. Erat enim eis transitus
per Castrum-Nantonis in territorio Senonum, et
juvenis quidam, cujus pedem fistula occupaverat,
praedicti patris Bernardi tactum et benedictionem
cum multa supplicatione petebat. Signatus autem
statim convaluit, et post paucissimos dies regressi
per idem oppidum, sanum atque incolumem invenerunt.
Caeterum saepe dictus beati Viri frater ne ipso
quidem poterat compesci miraculo, quominus increparet
eum, et praesumptionis argueret, quod
acquieverit tangere hominem: tanta siquidem charitate
pro eo sollicitus erat.
36.
Cum autem aliquantum in Clara-Valle tempus

vir Domini Bernardus explesset, contigit virum
nobilem, ipsius secundum carnem propinquum,
Josbertum de Firmitate, quod est oppidum proximum
Clarae-Vallensi monasterio, graviter infirmari.
Qui subito praeoccupatus, amisit penitus intellectum
pariter et loquelam. Unde et filius ejus Josbertus
junior et omnes simul amici eo magis affligebantur
dolore, quod sine Confessione et Viatico vir magnificus
et magnifice honoratus obiret. Cucurrit nuntius
ad Abbatem; neque enim tunc in monasterio erat.
Venit, et invenit eum jam triduo sic jacentem.
Compassus autem homini, sed et motus lacrymis
filii ejus, et simul lugentium caeterorum, confisus
de misericordia Dei, sermonem magnificum protulit
eis, dicens: « Notum est vobis quod homo iste in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.