PL 185, col. 490
Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne
pluribus gravavit ecclesias, oppressit pauperes, offendit
Deum. Si mihi 1250 creditis, ut ecclesiis
restituantur ablata, et usurpatae in gravamen pauperum
consuetudines dimittantur; loquetur adhuc, et
suorum confessionem faciet delictorum, divina quoque
suscipiet Sacramenta devotus. » Mirantur omnes,
laetatur filius, familia omnis exsultat; quidquid
praecipit Homo Dei, firmiter ei promittitur
et impletur. Verum frater ejus Girardus et Galdricus
avunculus, qui erant cum eo, non parum territi
et turbati, secretius eum super tali promissione
conveniunt, durius arguunt, acrius invehuntur. Quibus
breviter simpliciterque respondens: « Facere,
inquit, potest facile Deus, quod difficile credere vos
potestis. » Itaque post secretam orationem ad oblationem
sacrificii immortalis accessit. Quo offerente
nuntius supervenit qui indicaret, praefatum Josbertum,
libere jam loquentem, rogare obnixius ut Vir
Dei festinaret ad eum. Cui post oblatum Sacrificium
venienti cum lacrymis et gemitu peccata confessus,
divina Sacramenta suscepit, et duobus aut tribus
post haec diebus vivens et loquens. ea maxime quae
praeceperat Abbas sanctus, constituit sine ulla retractatione
servari. Sed et disposuit domui suae, et
eleemosynas dedit: et sic demum christiano more
in bona spe misericordiae Dei animam exhalavit. Et
hoc quidem signum in manu servi sui effecit Christus
mundo celebre.
CAPUT XII. De Galdrici curatione, et morte, ac fratris impatientis e Purgatorio liberatione.
37.
Circa idem tempus accidit ut avunculus ejus
Galdricus, qui zelo piae sollicitudinis, ejus mansuetudinem,
sicut praediximus, duris increpationibus
obruebat, gravissimis febribus laboraret. Demum
ingravescente morbo, ipsa doloris magnitudine superatus,
Abbatem humili supplicatione compellit, ut
sui misereatur, et opem sibi ferat quam caeteris consuevit.
At ille, cujus spiritus super mel dulcis, primum
leniter breviterque commemorans crebras super
hujusmodi objurgationes ipsius, et imponens ei,
ne forte haec diceret tentans eum, persistenti tamen
manum imponit, et febrem abscedere jubet. Nec
mora, ad imperium ejus reliquit eum febris, expertum
in semetipso quod in caeteris arguebat. Idem
quoque Galdricus cum in Clara-Valle aliquantos jam
peregisset annos, fervens spiritu et totius boni aemulator,
ex hac luce migravit. Qui ante unam fere horam
mortis turbatus ad momentum, et toto corpore
terribiliter motus infremuit: sed ad pristinam statim
serenitatem reversus, vultu deinceps placidissimo
exspiravit. Noluit autem Dominus sollicitum
Abbatis animum hujus rei cognitione fraudari:
siquidem post aliquot dies idem Galdricus apparens
ei in visu noctis, cum omnia erga se prospera
esse sciscitanti responderet, et in magna sese gratularetur
felicitate locatum; demum interrogatus
est, quidnam sibi voluit tam acerba illa in morte,
tamque repentina commotio. Dicebat autem, quod