PL 185, col. 491
Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne
ea hora duo spiritus nequam velut in puteum horrendae
profunditatis eum praecipitare parassent, unde
territus ita contremuit: sed beato Petro accurrente
ereptus, nihil sensit deinceps laesionis.
38.
Longum esset cuncta narrare, quae super his
qui ex hac vita discesserant, et eorum felicitate, seu
etiam necessitate, divina ei gratia revelare ab ipsis
initiis consuevit. Unum tamen ex eis fuit, quod ob
fratrum commonitionem aliquoties etiam ipse Pater
commemorare solebat. Frater quidam bonae intentionis,
sed durioris erga caeteros fratres conversationis,
et minus compatiens quam deberet, in monasterio
defunctus est. Post paucos autem dies Viro
Dei apparuit vultu lugubri et habitu miserabili, significans
non ad votum sibi cuncta succedere. Interrogatus
autem ab eo quid sibi esset, quatuor dilaceratis
sese traditum querebatur. Ad quod verbum
continuo impulsus est, et quasi praecipitanter expulsus
a facie Viri Dei. Qui gravius ingemiscens, post
tergum ejus clamavit: « Praecipio, inquit, tibi in
nomine Domini, ut qualiter tecum agatur in proximo
mihi iterum innotescas. » Et conversus ad orationem
pro eo, et oblationem hostiae 1251 salutaris, aliquos
etiam fratrum, quorum ampliorem noverat
sanctitatem, eidem subvenire monebat. Nec vero
destitit, donec, sicut praeceperat, per aliam revelationem
cognita ejus liberatione meruit consolari.
CAPUT XIII. De Bernardi morbo, et raptu ante tribunal Dei, ac morbi curatione.
39.
Infirmabatur aliquando ipse Vir Dei, et
velut rivulus quidam phlegmatis incessanter ab
ejus ore confluebat: unde exhausto corpore usquequaque
deficiens, paulo minus ad extrema devenit.
Convenerunt itaque filii et amici ejus velut
ad exsequias tanti Patris. Cumque extremum jam
trahere spiritum videretur, in excessu mentis ante
tribunal Domini sibi visus est praesentari. Adfuit et
satan ex adverso improbis eum accusationibus pulsans.
Ubi vero ille omnia fuerat prosecutus, et Viro
Dei pro sua fuit parte dicendum; nihil territus aut
turbatus, ait: « Fateor, non sum dignus ego, nec
propriis possum meritis regnum obtinere coelorum.
Caeterum duplici jure illud obtinens Dominus meus,
haereditate scilicet Patris et merito passionis, altero
ipse contentus, alterum mihi donat; ex cujus dono
jure illud mihi vindicans non confundor. » In hoc
verbo confusus inimicus, conventus ille solutus, et
Homo Dei in se reversus est. Cumque ex hoc magis
dissolutionem sui corporis imminere speraret, visio
altera longe dissimilis est secuta. Siquidem velut in
littore quodam positus, videbatur sibi navem, quae
se transveheret, exspectare. Cumque applicuisset
navis ad littus, festinabat ingredi, et illa cedens impingebat
in aquam. Usque tertio ita faciens, tandem
relicto eo navis ibat, et non revertebatur. Intellexit
autem protinus necdum tempus suae migrationis
adesse. Adhuc tamen crescebat dolor, eo utique
magis molestus, quominus jam eum spes imminentis