PL 185, col. 492

Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne

exitus solabatur. Contigit autem advesperascente
jam die, ut caeteris fratribus, juxta consuetudinem
accedentibus ad lectionem collationum, solus Abbas
cum duobus fratribus sibi assistentibus remaneret
in diversorio in quo jacebat. Cumque vehementius
affligeretur, et supra vires dolor excresceret, advocans
alterum e duobus, jubet citius oratum ire.
Excusantem denique et dicentem, « Non sum ego
talis orator; » obedientiae auctoritate compellit.
Itum est, et oratum ad altaria, quae in eadem basilica
erant tria: primum, in honore beatae Dei Genitricis;
duo circumposita, in honore beati Laurentii
martyris, et beati Benedicti abbatis. Eadem igitur
hora adfuit Viro Dei praedicta beata Virgo, duobus
illis stipata ministris, beato scilicet Laurentio et

beato Benedicto. Aderant autem in ea serenitate et
suavitate quae eos decebat, et tam manifeste, ut ex
ipso introitu cellulae personas quoque discerneret
singulorum: imponentesque ei manus, et loca doloris
attactu piissimo lenientes, omnem protinus
aegritudinem depulerunt. Siccatus est enim illico
phlegmatis rivus, et dolor omnis abscessit.
CAPUT XIV. De quotidiano ejus exercitio, eximiisque virtutibus, ac de modo concionandi.
40.
Minus quidem jam stare poterat, sed erat sedens
pene jugiter, et rarissime movebatur; quoties
subtrahere se negotiis poterat, aut orans, aut legens,
aut scribens, aut insistens doctrinae, et fratrum
aedificationi, aut in sacra meditatione persistens.

In quo nimirum studio spirituali gratiam obtinuerat
singularem: ut non taedium in illo, non
difficultatem aliquam sustineret, libere secum habitans
et deambulans in latitudine cordis sui, et
ibidem exhibens Christo (ut monere alios ipse solebat)
coenaculum grande stratum. Frequenter tamen,
licet sic affectus, divino urgente metu, vel
charitatis compellente spiritu, studium hoc lucris
uberioribus postponebat, doctus quaerere non quod
sibi erat utile, sed quod multis. Desideraverat autem
ab initio omni modo subtrahere se negotiis, et
nusquam egredi, sed in monasterio residere. 1252
Quod et postmodum ex defectu corporis occasionem
se reputans invenisse opportunam, aliquando statuit

et aliquandiu tenuit, donec illum exire coegit necessitas
gravis Ecclesiae Dei et summi Pontificis,
atque omnium abbatum sui Ordinis jussio, quibus
per omnia tanquam patribus deferebat. Ex quorum
etiam mandato, novissimis quidem annis, praeter
cucullam et tunicam, laneo panno in modum chlamydis
decurtatae, et pileo simili utebatur; inter
tantos languores corporis et labores nullis unquam
uti pellibus acquiescens.
41.
In vestibus ei paupertas semper placuit, sordes
nunquam. Nimirum animi fore indices aiebat, aut
negligentis, aut inaniter apud se gloriantis, aut gloriolam
affectantis humanam. Incessus ejus et habitus
omnis modestus et disciplinatus, praeferens
humilitatem, redolens pietatem, exhibens gratiam,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.