PL 185, col. 496

Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne

gemitu causabatur. In cujus pectore singularem
obtinuit ex eo tempore locum, ut fierent deinceps
duo illi filii splendoris cor unum et anima una, et
se invicem fruerentur in Christo. Cartusiae quoque
a viro reverendissimo Guigone Priore venerabili, et
a caeteris fratribus eodem effectu et veneratione susceptus
est servus Christi, exsultantibus illis in
gaudio, quia qualem eum per epistolam prius noverant,
talem invenerunt et praesentem. Caeterum
cum in reliquis omnibus aedificarentur, unum fuit
quod praedictum Priorem Cartusiensem aliquatenus
movit; stramentum videlicet animalis, cui idem Vir
venerabilis insidebat, minus praeferens paupertatem.
Nec silentio pressit aemulator virtutis quod mente
concepit: sed locutus uni e fratribus ejus aliquantulum

se moveri confessus est et mirari. Cumque
ille ad Patrem sanctum quod audierat retulisset;
non minus ipse miratus, quale illud esset stramentum
quaerebat, eo quod a Clara Valle pergens usque
Cartusiam, nunquam illud attendisset, et usque in
horam illam quale esset omnino nesciret. Neque
enim suum erat animal illud, sed a quodam monacho
Cluniacensi commodatum, et erat sicut sternere
sibi ille solebat. Quod verbum audiens Prior, in
eo potissimum mirabatur, quod sic ille Dei famulus
Abbas foris oculos circumcidisset, intus animum
occupasset, ut quod ipse primo offenderat visu,
hoc ille tanti itineris spatio non advertisset. Juxta
lacum etiam Lausanensem totius diei itinere pergens,
penitus non attendit, aut se videre non vidit.

Cum enim vespere facto de eodem lacu socii colloquerentur,
interrogabat eos, ubi lacus ille esset, et
mirati sunt universi.
46.
Cum Abbas sanctus memorati gratia Guilelmi
episcopi Catalaunum frequentaret, rediens aliquando
traxit secum multitudinem nobilium et litteratorum
clericorum et laicorum. Quibus in domo
hospitum demorantibus, dum novellas plantationes
coelestibus rigaret eloquiis, supervenit portarius
monachus, nuntians Stephanum de Vitreio magistrum
eorum adesse ad renuntiandum saeculo, et
cum eis manendum. Quis alius de talis viri a ventu
non exsultasset? praesertim cum vallis illa hujuscemodi
frumento non multum adhuc abundaret. Ipse

vero revelante sibi Spiritu sancto insidias spiritualis
nequitiae tacitus aliquantulum ingemiscens, erupit
in vocem, mirantibus universis: « Malignus,
ait, spiritus huc eum adduxit; solus venit, solus
revertetur. » Obstupuere omnes, qui prius audito
ejus adventu non se poterant capere prae laetitia.
Verumtamen ne pusillos adhuc filios scandalizaret,
suscepit hominem et de perseverantia, aliisque
virtutum 1255 studiis studiose commonuit: et
sciens et praevidens omnia promittentem nihil acturum,
cum perseveraturis in cellam Novitiorum probandum
intromisit. Vidit postea idem Stephanus
(sicut confessus est), cum in cella Novitiorum demoraretur,
maurulum quemdam puerum, ab oratorio
se extrahentem. Ubi novem ferme mensibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.