PL 185, col. 495

Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne

siquidem gratia Spiritus sancti, quocunque ibat,
plenus redibat, et sua eum plenitudo comitabatur;
et aliis abeuntibus, aliis succedentibus in locum
ipsorum, nunquam in diebus ejus sanctae illius
congregationis plenitudo minuebatur.
44.
Nec tamen dimittebat suos, quos a se transmittebat:
sed ubicunque essent, ipse semper paterna
sollicitudine erat cum eis. Ad eum enim quotidie
seu laeta, seu tristia filiorum suorum revertebantur.
Saepe etiam sine omni relatione carnis et
sanguinis ei divinitus innotescebat, quid circa aliquos
eorum longe a se distantes ageretur; si quid
eis providendum, si quid in eis emendandum fuisset,
tentationes quoque et excessus eorum, infirmitates
et obitus, et diversarum tribulationum

incursus. Nam et pro absentium fratrum certis necessitatibus,
praesentibus circa se fratribus saepe
orationem indixit: nonnunquam etiam morientes
in locis aliis ad ipsum per visionem accessisse noscuntur,
benedictionem ejus et licentiam postulantes,
nimirum agente hoc et obedientia missorum,
et charitate mittentis. Aderat aliquando coram ipso
monachus quidam Fusniacensis, continuo ad suos
rediturus. Cumque accepto responso super his pro
quibus venerat, jam ab eo egrederetur; in spiritu
et virtute Eliae revocans eum Propheta Dei, et nomine
fratris cujusdam de domo illa praemisso, de
occultis quibusdam, audientibus nonnullis, mandavit
illi ut ea corrigeret; sin autem, judicium super
se Dei in 1254 proximo exspectaret. Stupefactus

ille cui loquebatur, quis hoc ei dixerit, inquisivit.
« Quisquis, » inquit, « dixerit mihi, tu vade, et dic
quae ego dico tibi; ne, si dissimulaveris, te quoque
involvat par poena peccati. » Guido frater hominis
Dei, major natu inter fratres suos, cujus gravitatis
et veritatis fuerit vir, omnes noverunt qui eum noverunt.
Hic aliquando cum de hujuscemodi viris religiosis
loqueretur, licet suo more et solito studio
fraternas virtutes deprimeret, tandem cum eis, inter
quos tunc sermocinabatur, nollet esse molestus:
« Quae, inquit, nescio non dico vobis; sed unum
scio et expertus sum, multa ei divinitus in oratione
revelari. »
CAPUT XVI. De rebus gestis in accessu ad sanctum Hugonem et Cartusienses, ac Stephani de Vitreio ficta conversione.
45.
Cum jam Dei Famulus annos aliquot in Clara-Valle
peregisset, subiit animum ejus, ut sanctum
Hugonem Gratianopolitanum episcopum, et Cartusienses
fratres devotionis gratia visitaret. Quem
praedictus sanctus episcopus tam gratanter et tam
reverenter suscepit, divinam intelligens in ejusdem
hospitis sui visitatione praesentiam, ut prostratus
solo tenus adoraret. Videns autem Servus Christi
episcopum aetate grandaevum, celebrem opinione,
sanctitate conspicuum, coram se procidentem, expavit
vehementer. Ipse quoque corruens ante eum,
ita demum susceptus in osculo pacis, humilitatem
suam tanti viri veneratione confusam non sine gravi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.