PL 185, col. 494

Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne

erat et effusio lacrymarum. Tantam enim gratiam
virtus ei divina contulerat, ut licet abjectus esse
elegisset in domo Dei, uberius tamen fructificaret,
quam plures alii in sublime porrecti, et lucens amplius
illustraret Ecclesiam velut de sub modio suae
humilitatis, quam multi super candelabrum constituti.
Quoties eum necessitas aliqua foras monasterium
trahebat, seminabat super omnes aquas, 1253
publice et privatim annuntians verbum Dei. Quod
tamen ipsum ex mandato summi Pontificis actitabat,
ad nutum quoque praesulum caeterorum, ubicunque
eorum aliquem contigisset adesse, in omnibus eo
magis sacerdotibus deferens, quo plenius intellexerat,
quae ministris Christi reverentia deberetur.
Innata enim erat ei a puero verecundia, quae et in

eo usque ad diem perseveravit extremum. Inde
erat, quod licet esset magnus et excelsus in verbo
gloriae, nunquam tamen, sicut saepe testatus est,
in quamlibet humili coetu sine metu et reverentia
verbum fecit, tacere potius desiderans, nisi aut
obedientia, aut conscientiae propriae stimulis urgeretur
cum timore Dei et charitate fraterna.
CAPUT XV. De ejus fama sanctitatis, Clarae-Vallis incrementis, et fratrum suorum cura et amore.
43.
Cumque dilectus Deo et hominibus Bernardus
in illa valle sua, et vicinis civitatibus et regionibus,
multis et magnis floreret virtutibus et miraculis,
coepit magis ac magis in oculis omnium mirabilis
et venerabilis apparere. Postmodum vero feliciter

in eo proficiente et usu sanctae praedicationis, et
exemplo conversationis, rete verbi Dei in manu
piscatoris Dei tam copiosas piscium rationalium
multitudines coepit concludere, ut de singulis ejus
capturis navicula domus illius impleri posse videretur.
Unde factum est, ut in brevi, majori miraculo
prae omnibus, quae in hac vita gessit, miraculis,
per unum hominem languidum, cooperante gratia
Dei, obscura usque ad illud tempus illa vallis, re et
nomine Clara-Vallis efficeretur. Jam vero ad eamdem
claritatem confluente quotidie diversarum regionum
et ordinum multitudine copiosa, de locis augustioribus
vallis illius, domus claustralis habitationis
non sine divinis quibusdam revelationibus translatae,

spatiosiorem et planiorem locum inhabitantibus
praebent. Jam domus Ordinis illius filiae, et filiae
filiarum domus ipsius, citra ultraque Alpes et maria,
deserta plurima impleverunt, quotidie confluentibus
quibus locus erat quaerendus. Siquidem petebantur
undique fratres, et mittebantur ab eo; cum beatos
se aestimarent reges gentium et praesules Ecclesiarum,
civitates et regiones, quaecunque de domo
illa et disciplina Viri Dei meruissent contubernium
aliquod adipisci. Nam usque ad barbaras nationes,
in quibus naturalis feritas naturam quodammodo
exuit humanam, Religio haec per eum profecta est,
ubi per eam bestiae silvae homines fiunt, et cum
hominibus assuetae conversari, discunt a finibus
terrae cantare Domino canticum novum. Cooperante

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.