PL 185, col. 540

Vita IV (Joannes eremita), J. P. Migne

noster a tempore illo et deinceps procul dubio propter
servum suum Bernardum, quem ad eos miserat,
benedixit, et sanctificavit locum ipsum; et
omnibus inibi commorantibus quidquid necessarium
fuit, satis abunde largitus est. Igitur cum esset juvenis
sanctissimus in cella Novitiorum, quidam de
parentibus suis venerunt ut visitarent eam, et locuti
sunt cum eo. Post signum vero horae nonae, reversi
sunt unusquisque ad sua, et religiosissimus juvenis
ad opus Dei in ecclesiam. Tunc secundum consuetudinem
elevans oculos ad coelum, putans se invenire
gratiam Dei sicut et prius, non invenit. Excogitavit
itaque in se ipso, hoc sibi pro qualicunque
delicto seu peccato contigisse, et non comperit nisi
vanas fabulationes, quibus paulo ante per imprudentiam

se exposuerat. Qua de causa cum se culpabilem
intellexisset, prostravit totum corpus suum
juxta altare, dicens cum propheta: Domine, ne in
furore tuo arguas me, etc. [(Psal. VI, 1.)] Et cum hoc
fecisset per viginti et quinque dies, apparuit ei gloria
Domini, et replevit eum, et dedit ei scientiam
sanctorum, ut in bonum consummarentur opera
ejus. Sed et alii venerunt visitare eum, et acceperunt 1285
licentiam ab abbate Stephano, ut ad
eum loquerentur. Et cum ad eos duceretur, accepit
stupas, et misit sub capucio in aures suas; ita ut
hoc artificio ab inani contabulatione se conservare
posset immunem: sicque venit ad hospites, et fuit
cum eis per totam horam, et nihil audivit; non locutus
est, nisi pauca verba de aedificatione. Tunc pulsata

campana, gaudens, et relinquens eos, venit in ecclesiam,
gratia sua sibi taliter a Deo conservata. O
virum praecipuae sanctitatis, et dignum memoria,
qui sibi in hunc modum providendo, audientes
adhuc aedificat, et aedificabit usque in finem, non sibi
solummodo, sed infinitis proficuus existens!
2.
Post non multum vero temporis abbas Stephanus,
honestate morum conspicuus, secundum dispositionem.
Dei novellae illius plantationis pater, de
fructu quem sibi Deus dederat, cum multiplici augmento
oblationem Deo facere decernens, transmisso
conventu, inchoavit abbatiam, Firmitatem dictam.
Duas quoque alias in brevi, Pontiniacum scilicet et
Vallem-Absinthialem, quae nunc Clara-Vallis dicitur:

cui ordinavit abbatem, juvenem sanctae conversationis,
Bernardum nomine, qui fuit ibidem cum
sociis suis, multis diebus degens et orans, in fame,
in siti, in jejuniis, in vigiliis, in frigore et nuditate,
in laboribus plurimis, in diversis augustiis animae et
corporis; divinorum tamen eloquiorum meditationi
incessabiliter intentus, de die in diem sensus suos
vigilanter emundans, et animam liberans ab omni
passibili affectu, impassibilitatis lumine illustrabat.
Tantam in primis qui ibi fuerant congregati, passi
sunt penuriam, ut cibus eorum esset panis, non de
avena (pretiosum namque tale edulium reputarent),
sed de mistura qualicunque multo viliori, imo vilissima,
utcunque conglobatus potius quam confectus.
Folia quoque arborum cocta in aestate pro pulmentis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.