PL 185, col. 541
Vita IV (Joannes eremita), J. P. Migne
habebant; in hieme vero, radices herbarum.
O quot labores, quot angustias, quot aegritudines,
quantas tribulationes, quantasque anxietates, quam
graves infirmitatis et indigentiae passiones in loco
praedicto sustinuit Vir beatissimus, et qui cum eo
missi fuerant fratres! Fagina, et caeteri fructus silvestres,
et quaedam alia, quae terra sponte procreare
solet, fercula illis erant meliora; cum carnem, et
omnem pinguedinem, ova, et caseum, et vinum omnino
non gustassent. Indumenta vero eorum, tam in
aestate, quam in hieme, cuculla et tunica, quae rarissime
innovabuntur. Caligis quoque utebantur
vilibus, et calceamentis frequenter diuque diruptis
manentibus et dissutis, antequam repararentur,
quae prae nimia corii paupertate ligabant funiculis,
O viri generosi et magni in saeculo! Quis ad
haec loca arida et periculosa vos adduxit, nisi ille
qui dives erat in coelis, et pauper humilisque in terris
in praesepio recubuit; cui unumquemque vestrum
felix mater vestra cum produxisset in lucem, cum
maxima devotione obtulit? Quis ergo inseruit vobis
animum, ut relinqueretis possessiones vestras, villas
scilicet et castella, servos et ancillas, cognatos
et affines, conjuges et liberos; nisi ille qui Angelorum
et Archangelorum conditor, humanam naturam
assumpsit pro salute humani generis?
3.
In illa tanta penuria, de qua supra diximus,
inter caeteras necessitates, sal die quadam defuit
eis. Et vocavit sanctus Abbas unum de fratribus
suis, Guibertum nomine, dixitque ei: « Fili Guiberte,
accipe asinum, et vade ad nundinas, et eme
nobis salem. » At ille respondit: « Ubi est pretium?
« Ad quem homo Dei: « Crede mihi, fili, quia
nescio tempus, quod aurum vel argentum habuerim.
Sursum est enim qui habet peram meam, et
thesauros meos in manibus suis. » Tunc frater ille
quasi subridens ait: « Si vacuus perrexero, vacuus
redibo. » Cui ait Sanctus: « Noli timere, fili mi, sed
vade securus. Ille enim qui habet thesauros nostros,
sicut jam dixi tibi, erit tecum in itinere, et praebebit
omnia propter quae mitto te. » Ad haec verba,
sumpta pii Patris benedictione, perrexit cum asino
ad nundinas, ad castrum cui nomen Risnellum, plus
quam oportet incredulus. Sed pius et clemens Dominus
non respexit suam incredulitatem, sed consideravit
servi sui fidem, et tribuit ei omnem rem,
pro qua missus fuerat. Itaque cum castro appropinquasset, 1286
et venisset ad quamdam villam,
obvium habuit quemdam presbyterum, qui
salutavit eum, dicens: « Unde es, frater? aut quo
pergis? » At ille respondens, exposuit ei diligenter
itineris sui causam, et paupertatem loci, in quo
habitabat Pater sanctus cum filiis suis. Quae cum
audisset presbyter, vehementissime compunctus
est: et duxit fratrem in domum suam, deditque
illi medietatem modii salis, et quinquaginta solidos
vel amplius, sicut saepe narrare consueverat
idem Guibertus. Quibus acceptis, coepit gratias
agere Deo immensas, et dicere in animo suo: