PL 185, col. 542

Vita IV (Joannes eremita), J. P. Migne

« Procul dubio verus est sermo quem audivi a Patre
meo: sed in hoc peccavi erga eum peccato magno,
quia ei non credidi, sed incredulus veni huc. »
Et valefaciens presbytero, reversus est ad monasterium:
quod cum ingressus fuisset, cucurrit ad
Hominem Dei, et retulit ei omnia quae sibi in via
contigerant. Cui dixit Pater sanctus: « Dico tibi,
fili, quia nulla res tam necessaria est omni christiano,
quam fides. Habe ergo fidem, et bene tibi
erit omnibus diebus vitae tuae. » A die illa et deinceps,
tam frater ille quam alii, verba sancti Patris
in majori habuerunt reverentia. O bone Jesu, fidem
quam habuit iste Sanctus, quis enarrare potest?
Scio, Domine scio, et in me agnosco, quia hoc facere
non possum. Si quis tamen super hoc sollicitus

est, eat ad bibliothecam, et legat in Scripturis sanctis:
quarum lectione plurimum dignoscere poterit,
quam charitativus fuerit Sanctus iste et timoratus,
ut non offenderet erga Salvatorem suum. Ego enim
in praesenti historia non suscepi laudes ejus scribere,
sed tantummodo quaedam miraculorum sive
operum mirabilium referre, quae Dominus per eum
mundo palam facere dignatus est.
4.
Quidam de Clementini-Prati fratribus adveniens,
visitandi gratia novellam Christi plantationem,
honorifice susceptus est, prout fieri potuit:
cui, qui in promptu erat, oblatus est dimidius panis
avenaceus. Quo suscepto, et cum magna admiratione,
quia de tali viverent, reportato ad Clementitinum-Pratum,
omnibus inibi habitantibus annuntiavit

servorum Christi voluntariam in maxima
paupertate abstinentiam, in abstinentia patientiam,
in egestate liberalitatem munificam. Statimque vehementer
compuncti, et compatientes Clementini-Prati
fratres, in eorum subsidium communiter assenserunt.
Tunc magister loci illius. Odo nomine,
vir venerabilis, dilectus a Deo et hominibus, oneratis
equis et asinis panes et cibaria in quadrigis detulit.
Tunc vero a die illo usque in hodiernum diem
tanta fuit fraternitatis communio inter Claram-Vallem
et Clementinum-Pratum, quod quando fratres
Clementini-Prati Claram-Vallem adveniebant, ita
eis deferebatur, sicut uni Clarae-Vallensium in spiritualibus
et humanis. Defunctis etiam vicissim reddebatur
obsequium. In hunc modum pius Jesus magis

ac magis providebat servis suis.
5.
Advenit etiam mulier quaedam centum solidos
afferens, quibus contecta est pedum eorum nuditas.
Cunctis animalibus carebant, excepto asino, quo
Abbas ad visitationes suas deferebatur, lignaque ad
necessitates comportabantur. Coacti vero fame,
frigore, et aliis indigentiis, Abbati suo conquesti
sunt, quod pro nimia paupertate discedere cogerentur.
Quo audito, Abbas blande ac leniter consolans
eos, Dei timorem et amorem, spem quoque vitae
aeternae et remunerationis divinae, quantum potuit,
insinuavit. Illi vero maxime angustiati, et angustiati
dolore multiplici, nullatenus volebant consentire,
sed magis volebant Cistercium reverti. Cumque Vir

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.