PL 185, col. 546

Vita IV (Joannes eremita), J. P. Migne

possitis. Vigilate igitur, et orate ne in tormenta
veniatis: nam ille qui circuit quaerens quem
devoret, quaerit vos. Scit enim quia per ejus instituta,
Deo auxiliante liberati estis de manibus suis.
Ait enim apostolus: Sobrii estote, et vigilate, quia
adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens circuit
quaerens quem devoret [(I. Petr. V, 8)]
.
10.
Monachus quidam, nomine Christianus, plantavit
vineam in vertice montis, qui proximus est
Clarae-Vallis. Et venerunt fratres venerabilis Patris
Guido scilicet, et Gerardus, et excommunicaverunt
eam, dixeruntque ei: « Frater Christiane,
ubi est mens tua, et ubi cor tuum? Quare non considerasti 1289
scripturam dicentem, quoniam
vinum non est monachorum? » At ille: « Vos fratres

spirituales estis, et vinum bibere non vultis; ego
peccator sum, et volo bibere vinum. » Tunc dixit
Gerardus: Dico tibi, frater Christiane, non videbis
fructum ejus. » Post haec verba reversi sunt in monasterium.
Ille vero vineam suam fodit, et excoluit
multis temporibus. Denique mortuus est, et
non vidit fructum ejus. Post multum vero temporis,
venit custos vineae ad sanctum Bernardum, et dixit
ei: « Pater, vinea nostra anathema est, nec potest
facere fructum. » At ille: « Quare, fili? » Respondit:
« Fratres tui excommunicaverunt eam, et deinceps
fructum non fecit. » Ait illi: « Affer mihi aquam
in pelvi. » At ille obtulit ei. Tunc Vir sanctus fecit
signum crucis, et sanctificavit aquam. « Vade, inquit,
fili, et sparge per totam vineam. » Recessit

frater, et fecit juxta praeceptum Abbatis; et vinea
crevit et multiplicata est, ita ut videntes mirarentur.
11.
Dum navigaret aliquando per Ligerim, navicula
ejus forte concussit ponticulum, cui puer supererat:
qui statim in fluvium delapsus est, et necatus.
Et excitati accurrerunt vicini, defunctum
puerum plangentes: quem sanctus Vir jussit sibi afferri;
eoque defuncto oblato, oravit Sanctus. Puer
itaque videntibus cunctis qui aderant, et Deum una
voce collaudantibus, ad orationem Sancti statim suscitatus
est. Tunc a die illa et deinceps Hominem
Dei, ut patrem filius affectuosissime diligens, postea
profectus in Claram-Vallem, ibi Conversus factus

est, dictus Tescelinus Nascardus, quia de aqua fuerat
sublatus, et piscatus sicut piscis.
12.
Cum pertransiret die quadam circa horam
sextam Vir venerabilis, finagium de villa, cui nomen
Columbeium in fossa, invenit fontem in itinere
suo, a pecoribus conculcatum. Cumque ibi consisteret,
jussit sibi et discipulis suis panem ministrari
in eodem loco. Illi vero quia locus ille inhonestus
videbatur, volebant potius in alium locum transire;
dixeruntque ad Hominem Dei: « Non est, inquiunt,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.