PL 185, col. 547

Vita IV (Joannes eremita), J. P. Migne

pater, hic locus idoneus ad manducandum. Transeamus hinc, donec ad locum veniamus, ubi honestius
manducare possimus. Locus enim iste coinquinatus
est a pecoribus, et juxta viam quotidie
tritam ab itinerantibus. » Vir autem Domini noluit
acquiescere sermonibus eorum. In proximo autem
erant viri quidam magni nobilitate et opibus, qui
obviam occurrerunt ei de villa praedicta, volentes
eum ducere in domos suas. Qui nullatenus voluit
eis assentire, praecipiens magis ac magis, in praedicto
loco escas sibi praeparari. Tunc vero unus ex
discipulis suis, Hemericus nomine, dixit ad eum:
« Quid est hoc, pater, quod vis facere, quia hic locus
fetet, et a pecoribus est coinquinatus? et tu vis
in eo manducare? » Hunc igitur sermonem cum

audisset Vir Dei, ultra sustinere non potuit, sed
aperuit os suum, et prophetare coepit coram omnibus,
dicens: « Audite me, fratres, et qui mecum
estis omnes. Dico vobis in verbo veritatis, quia veniet
tempus, in quo multi hunc locum requirent,
ut in eo ab infirmitatibus variis curentur. Sanctus
est locus, utpote a Domino sanctificatus: « Hoc
cum audissent discipuli, acceperunt panes et cibaria,
comederuntque cum eo et alii multi; plures
namque venerant obviam, ut supra diximus. Tunc
Vir Dei elevans manum suam, signo crucis super
fontem edito, benedixit eum, et sanctificavit, dicitque
ministris: « Haurite, propinate comedentibus. »
Ministri autem hauserunt aquam, et impleverunt
scyphos; et versa est in vinum: biberuntque omnes

qui aderant, et gratias exsolverunt Deo immensas,
dicentes cum gaudio magno, « Vere homo iste sanctus
est, vere Spiritus sanctus habitat in eo. »
13.
Igitur Vir beatus post cibum, quemdam virum
de praedicta villa, nomine Joannem, vocavit, qui
dives et abundans erat valde: praecepitque ei ut
praedictum locum curaret, et a sorde mundaret, et
de lapidibus muniret, ne pecora illum coinquinarent.
Adjecit etiam dicens: « Si hoc, inquit, adimplere
nolueris, scias te ante obitum talem penuriam pati,
quod in morte, ubi revolvi possis, panniculum non
habebis. » Illo autem pigritante, imo nolente jussa
beati Viri adimplere, res prout Sanctus 1290 ei
praedixerat subsecuta est. Nam in morte de tota possessione

sua sudarium habere non potuit, juxta verbum
Hominis Dei. Quis haec sine spiritu prophetiae
Virum sanctum praedixisse dubitet? Multa quoque
dum adhuc viveret prophetavit, quae in effectum
succedere vidimus longo tempore post gloriosum
transitum ejus. Nam de fonte praedicto, sicut praedixerat,
multa evenerunt miracula. Nunc etiam, si
cujuspiam corporis membrum, quolibet dolore gravatum,
ex aquis fontis illius fidei devotione fuerit
perfusum, cognitum est a multis, in melius reformari.
In potu quoque sumptae, diversarum infirmitatum
incolumitati prosunt. Nam et si quis febris
gravi laborans incommodo, inspirante confessore
Christi Bernardo, desiderium habuerit hauriendi,
protinus et hauserit convalescit, et ita exstinguitur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.