PL 186, col. 642
Sententiae (Robertus Pullus), J. P. Migne
quosdam non. Et quid fieret de malo quem diligit,
si malus moreretur; et utrum bonum futurum malum,
odio habeat. Et quod damnandum etiam antequam
esset oderit; et quod praescit, praevult, et
perdendum dum bonus est, amat: non e contra, iniquum
semper odit.
CAP. XII.
Subsequitur autem de ira et de furore
Dei; et quid sint disseritur. Quomodo etiam judicat
et miseretur, odit et diligit. De voluntate ejus aeterna.
Utrum velit mala fieri, et an ea sibi placeant.
et qui faciunt ea? Et si peccatorem quem nolit converti,
velit non converti; et quae velit et quae nolit:
et si voluit Christum occidi, et an voluit ut quis
eum occideret; et quod vult hominem posse malum.
CAP. XIII.
Deinde contenditur damnandum dum
bene vivit, salute esse dignum. Econtra, salvandum,
si in peccatis moreretur, morti addictum. Et utrum
Deus malum diligat, 3 cum ei malum infligat? Et
quod juxta illud: Universae viae Domini misericordia
et veritas, cum salvandis et damnandis agat. Quaeritur
etiam quomodo juxta opera reddantur bona futura?
CAP. XIV.
Annectitur his, nos esse constitutos hic inter
coelum et infernum, ubi meremur in coelum ascendere,
vel in infernum descendere. Et quae merita et quae
sint praemia: et quod hujus vitae est actio, alterius
cogitatio. Et cur parvulus damnationi deputetur?
Et cur hos salvat; illos damnat? et quod aliquando
tantum justitiam, aliquando tantum misericordiam
sequitur. Et quod ejus voluntas et actio sit eadem.
Et quos Deus odit, homo diligere non debet; dum
tamen latet ejus voluntas, sequenda est charitas. Et
quod non credentes damnabantur et quod audientes
huic: Deus vult omnem hominem salvum fieri, non
obviamus.
CAP. XV.
Subditur autem praemissis Deum omnipotentem
esse, et qualiter omnia scit et praescit;
cujus sapientia ut augmenti, est nescia principii.
Et quod necessario contingit quidquid praescit. Et
utrum providentia et potestas sint aequales et voluntas?
Et utrum aliter posset res providisse? Et
an ita necessario eveniant? Et quae tunc ejus justitia
vel gratia, diligenter quaeritur? Et an plura possit
quam velit?
CAP. XVI.
De caetero autem subscribitur Deum
potuisse aliud providisse, sicut constat aliud potuisse.
Et quod ejus providentia ut initio, fine carebit;
et ejus praenotio et dispositio ex quo praescitum
evenerit, desinunt sic vocari, non tamen quod
sunt, esse desinunt. Et quid sit notio et dispositio:
et quod ejus scientia stabilis instabilia comprehendit,
cui praeterita et futura qualiter sunt praesentia,
diligenter disquiritur. Et quod mala tantum
videt, bona vero et scit; sed cum faciente facit,
nec tamen cogit. Et utrum simul contraria possit
providere? Et quod non possit facere in quolibet
praesenti, quod ad illud non attinet. Et quod de potentia
Dei timide est disputandum. Et quod principie
et fine caret. Quaeritur etiam quomodo voluntas providentiae
sit causa?
INCIPIUNT PRAENOTATIONES SECUNDAE PARTIS.