PL 186, col. 643

Sententiae (Robertus Pullus), J. P. Migne

CAP. I
. In secunda parte monstratur Deum, mundum
quando voluit condidisse; et quod prius et
plures, si vellet, posset fecisse. Et cur unum tantum,
et cujus causa eum fecerit? Et quomodo juxta
Moysen sex diebus; quomodo juxta aliam Scripturam: Qui vivit in aeternum creavit omnia simul.
Quod,
ut ostendatur evidenter, investigatur diligenter. Et
quomodo Deus die septima quievit ab omni, non
quidem opere, sed rerum novitate.
CAP. II.
Subsequenter etiam dicitur, quorum
terra et quorum coelum est, et erit. Et quando angelum
Deus creavit. Et quod Moyses simul dicere
non potuit, qualiter Deus simul operatus. Et cur
coelum firmamentum appelletur. Quaeritur quoque
utrum coelum sit volubile necne? et si est, utrum

superius sit stabile? ubi sancti quiescant, juxta illud: Ascendens super omnes coelos.
Et utrum coelum
sit corporale, an spirituale? Si corporale, quomodo
spiritibus; si spiritale, quomodo corporeae naturae sit
conveniens habitatio? Et si est corporeum, eadem ratione
et infernus; et sicut coelum sursum, sic et
infernum deorsum credendum est.
4 CAP. III. Manifestatur autem postea, angeli
quales sunt conditi, et quandiu pro hominibus Deo
sint deservituri, et quando cessabit potestas, et cur
sit inventa?
CAP. IV.
Annectitur vero praedictis quanta angelis
sit data libertas. Quibus etiam sit necesse, ut
sit libertas arbitrii, et qui ea careant. Et quomodo
primus homo arbitrio floruit, et defloruit; et quod

ipsum est depressum, non exstinctum; et qualiter
operetur divina favente gratia; et quando homo
bonus conditus consummabitur. Et cur angelus
errans non meruit revocari ut homo? Et quod posse
errare bonum quidem est; et cur bonus meruit confirmari?
CAP. V.
Quaeritur autem, post praemissa, quae
sit confirmatio, quaeve conversio: dicitur etiam
quis locus credentibus, et quis Deum videntibus
deputatur; et quae maxime mentem impediant. Quaeritur
etiam utrum Spiritus conditi, statim Deum
cognoverint; et si casum praescierint quomodo vitam
aeternam amiserint? Dicitur etiam de cruciatibus
hominum post judicium, et quomodo interim
sint in hoc aere. Et quod fidem unde mererentur

acceperunt Et quomodo boni persistentes, fidem
mutaverint; et quod casu malorum profecerint, et
quales a Deo sint conditi, et unde maculam contraxerint?
et quod mox sunt consummati; homo
vero adhuc consummandus.
CAP. VI.
Continuatur autem supradictis auctoritas
Augustini, quod nec angelus post conversionem,
sive consummationem, nec homo post resurrectionem
possit peccare. Cui videtur obviare Hieronymus,
dicens: Solus Deus est in quem peccata
non cadunt. Quos non dissentire monstratur. Et
quod angeli ante casum a peccato naturaliter remoti,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.