PL 186, col. 656
Sententiae (Robertus Pullus), J. P. Migne
martyrium, fidem quoque a qua sumit vires et ipsum
vicem baptismi obtinere, non esse mirandum
cum a lavacro voluntas non excludit, sed necessitas.
Quomodo ergo sit intelligendum: Nisi quis renatus
fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in
regnum coelorum, exponitur.
CAP. XIII.
Sin autem ex fide justitia habetur ac
per hoc remissio peccatorum, quaeritur quod opus
sit in remissione peccatorum, aqua lavari.
CAP. XIV.
Recte etiam in remissionem peccatorum
baptisma sumi docetur, et quid sit Spiritum
sanctum quibusdam quasi gradibus suscipere. Et
quid ipse efficiat. Quomodo etiam baptismus sit institutus.
CAP. XV.
Quis etiam sit baptista vel baptizatus
dicitur; et quod nihil nocet ad baptismi perfectionem,
aut lavantis aut loti perversitas. Et quod loto
non nocet nisi propria.
CAP. XVI.
Exterius siquidem sacramentum non
diminuitur, licet irrisio vel error hinc inde versetur:
munditiae vero intrinsecus, interius error et proprius
nocet. Exterius etiam si erratur, sacramentum periclitatur,
nec tamen animae nocetur fide sincera
curatae. Quaeritur etiam de balneantibus si se jocando
baptizent. Dicitur etiam cur super Christum baptizatum
Spiritus sanctus descendit. Et quid significet
exterior ablutio. Et cur ignis lavacro apponatur. Et
cur aqua huic sacramento apponatur, caeteris liquoribus
praetermissis et elementis. Et quid aqua lavans,
et corpus lotum significet.
CAP. XVII
. Dispicitur autem deinde, quid in baptismo
morti, quid sepulturae, quid demum comparandum
sit resurrectioni. Et cur ante Christum dies
cum sequenti nocte computabatur, post vero e converso.
Et 15 cur trini dies in sepultura Domini,
sequuntur tres noctes. Et quod aqua significat Spiritum
sanctum.
CAP. XVIII.
Differtur vero baptismus usque ad
aliquam, et praecipue paschalem festivitatem, et
cur, dicitur. Et cur ante baptismum catechizantur
parvuli. Et quod stare debet lex catechizandi.
CAP. XIX.
Puerum etiam, quoniam credere nescit,
sacramentum credendi quaerere dicitur. Et quod in
hac aetate opus est patrinis, ostenditur. Et quod patrinis
laborandum est, ut quod pepigerunt pro parvulis,
fiat in adultis.
CAP. XX.
Patrinis vero dirigitur sermo, et quis
et quomodo sit intelligendus, dicitur. Et quod sicut
catechizatio necessaria est magnis, potestque deesse
parvulis; sic patrinorum officio quo egent parvi,
carere possunt magni. Et quod etiam absque omni
patrino stare possit baptismus.
CAP. XXI.
Cur etiam hoc sacramentum catechumenis
differatur usque ad solemnitatem dicitur. Et
quod majores natu prius catechumeni, dum regenerantur,
si abrenuntiant diabolo, interrogantur. Nam
nisi et facto abrenuntiant, indigni lavacro accedunt
absque commodo.
CAP. XXII.
Mors Christi cum sepultura et resurrectione,