PL 186, col. 657

Sententiae (Robertus Pullus), J. P. Migne

quod in nobis significat, per baptismum
operatur. Unde sicut nec mors, baptismus non iteratur.
Quibus etiam committitur, et quod nec confirmatio
repetitur. Et cur confirmatio originem
sumpserit, ostenditur.
CAP. XXIII.
Subditur etiam parvulos in parvitate
sua debere confirmari. Unde negligentia accusatur,
cum differtur. Quaeritur etiam quid opus sit manus
cito imponi nunc vel antiquitus, cum sacramentum
jam perceptum usque ad discretionem sufficiat. Et
quid per confirmationem conferatur. Et quod ipsa
dignior est baptismo; unde et tantum episcopis conceditur,
et quod sacramentum cum difficultate
adeptum magis est dignum, minusque necessarium.
CAP. XXIV.
Sicut non licet quaedam sacramenta

iterari, sic quaedam alia, nisi saepius percepta, non
sufficiunt. ut confessio et Eucharistia. Dicitur etiam
quod in spirituali templo ex baptismo constet virtus
aedificii; quod dum Christus baptizaretur, nobis
est insinuatum. Caetera autem decorem faciunt sacramenti.
CAP. XXV.
Ostenditur etiam quales sancta Trinitas
baptismo assistens, efficiat. Et quod licet adulti
per fidem virtutes habuerint, tamen per baptismum
cumulantur Et ex baptismo capitis comperitur,
quid inde, proveniat membris. Quaeritur etiam cur
baptizatis aperiatur coelum. Et quale fuerit baptisma,
et quomodo circumcisioni praevalebat, quod
mortuis ante passionem, licet baptizatis coelos non
aperiebat.
CAP. XXVI
. Dominum etiam post resurrectionem
de baptismo, et prius de catechizatione decretum
sanxisse dicitur, dicendo: Euntes docete omnes gentes,
baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus
sancti, et cur subdatur: Ecce ego vobiscum sum
usque ad consummationem saeculi. Et cur ante resurrectionem
baptisma coram Domino publice sit celebratum.
Et quod licet ante passionem baptismati
aliquid a perfectione defuerit, tamen circumcisioni
praevaluit.
CAP. XXVII.
Quaeritur autem postea quid sit,
quod baptizatis aperiuntur coeli. Et quod Spiritus
sanctus super catechumenos descendens 16 culpam,
super baptizatos vero descendens, condonat

poenam.
CAP. XXVIII.
Pronuntiatur etiam baptizatis et
non ante coelum patere, et cur. Et ubi fuerint fideles,
qui inter resurrectionem et ascensionem
mortui sunt. Et quando, et quibus coelum aperiatur.
Et quod non secundum providentiam, sed praesentia
merita, coelum aperitur vel clauditur.
CAP. XXIX.
Dicitur etiam cur sicut in baptismo,
non dicuntur coeli aperti in confessione. Et quod
quamvis mystice intelligatur coelos aperiri, tamen
corporales oculi corporaliter dissolutos conspexerunt,
et quid sit videre coelos apertos. Quid et item
sit quod Dominus ascendens de aqua, vidit coelos
apertos, et prius Spiritum sanctum descendentem.
CAP. XXX.
Additur, post fractum baptismi pactum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.