PL 188, col. 1092

In sanctis Romanis pontiſicibus usque ad Urbanum papam et marty- LIBER DE ORDINE CANONICORUM. 4094 larium editus per reverendum in Christo presbyterum et dominum, dominum Anselmum Havelbergensis Ecclesiz ejusdem or- dinis episcopum, qui floruit tempore Bernhardi.
nere et periculis ex ſalsis ſratribus possum gloriari (II Cor. x1). Sed ſalsæ ſraternitatis nota solis imputetur illis, qui viscera pietatis non habentes fratris errantem bovem aut asinum ad ipsum non solum non redu- cunt, sed etiam ſurto subripere moliuntur ; qui ſratri a latronibus vulnerato ac semivivo relicto non solum non subveniunt (Luc.
x), sed vulnus su- pra vulnus inſligunt; et qui, quod sibi fieri nolunt, aliis inſerunt, dum eorum filios ac discipulos ab his, sub quibus salvari poterant, magistris abstrahere ac sibi attrahere moliuntur, tanquam apud solos eos Christus sit, tanquam regnum Dei ab eis pro- cesserit, aut in eos solos pervenerit.
lia ut pene dici audiamus, sicut quondam heresium tempori- bus dictum est: Ecce hic Christus, aut ecce illic (Mak. XIV). | Sed ire nolumus neque sectabimur.
Non enim ita pauper vel tam durus est Christus, ut solos de labore manuum viventes monachos suos habeat ; ut pellicea veste carentium ſrigore mortiſero dele- ctetur vel multitudine lanearum tunicarum servos suos cupiat usque ad succumbendum onerari , aut vermibus multiplicatis morderi precipiat, que sunt omnia ad non parcendum corpori interita in ipso
usu. Sed in domo Dei mansiones multz sunt, et novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. n); et disce- dat ab iniquitate, qui nominat nomen Domini.
Quod si inimicus ejus, acephalorum siquidem [f. scilicet] clericorum firmos, pupillos, ac viduas in iribulatione eorum , et immaculatum e cuslodire ab hoc sweculo (Jac. 1).
In his proſecto aliisque verz religionis cultibus ac pietatis exercitiis in quantum nobiscum sunt, sive præcedant, sive comitentur, aut precedentes sub- sequantur, domini ac ſratres nostri monachi , eu- juscunque coloris utantur vestibus, vere Domini ac ſratres sunt nostri; nosque omnes hos diligimus qui inter eos sapiunt et suos ſratres ac domesticos
recognoscunt , et sicut in cœlo cherubim et sera- phim, sie in terris una nobiscum consone et uni- sone Sanctus, Sanctus, Sanctus cantintes, Deum Sabaoth socia exsultatione concelebrant.
Alioquin, ut taceam de cheru- bim et seraphim, sed nec inter angelorum sortem censeri possunt. Non enim superbientium et de sua superlativa sanetitate in aliorum derogantiam glo- riantium ac superlativum Sanctus sanctorum , Sanctissimus cantantium , sicque unanimem Eccle- si concentum perturbantium; sed parvulorum et humilium est regnum ecœlorum, in quo, qui major

OCR text from a scan; reading errors may remain. Page in the scan

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.