PL 188, col. 1093

De ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne

Incipit Tractatus de ordine Canonicorum Regularium editus per reverendum in Christo
presbyterum et dominum, dominum Anselmum Havelbergensis Ecclesiae ejusdem ordinis
episcopum, qui floruit tempore Bernhardi.
CAPUT I. De defectu Ordinis Canonici.

Ordinis canonici Patres et filii, miseremini vestri
et nostri; miseremini ordinis canonici, saltem
vos amici ejus, quia manus Domini tetigit eum.
Qui in primordiis nascebatur Ecclesiae, magnus
erat inter omnes orientales filios ac filias, septiformi
Spiritu robustas ac sanctae Trinitatis fide,
pulchros habens boves et oves, asinas et camelos
in millibus conversorum ex Judaeis et gentibus possidens,
in fractione Dominici panis quotidiana
sanctae epulationis cum exsultatione convivia faciens.
Deinde Satan expetivit eum, ut cribraret sicut
triticum, incipiens a persecutione, quae in Stephano
facta est. Sic vero et nostro tempore magistrorum

quorumdam torpente desidia, et falsorum fratrum
vigilante perfidia data est in eum Satanae potestas
a Domino; perdiditque omnem substantiam
ejus ac filios; et ita ut plerisque locis, ubi quondam
floruit, pene in nihilum redactus sit ordo noster
canonicus, non ab hominibus neque per homines,
sed divinitus institutus.
CAPUT II. A quibus ortus sit ordo canonicus.
Nempe in sacerdotio Aaron ac Levitico ministerio
in typo floruit; in Christo, et apostolis ejusque
discipulis, inque ipsis primitiis credentium, in quibus
cor unum et anima una erat in Deo, fructum
suavitatis et salutis protulit. In sanctis Romanis
pontificibus usque ad Urbanum papam et martyrem,

a beato Petro apostolo sextum decimum, et in
toto fere illorum temporum clero, ut idem beatus
Urbanus papa testatur; in sanctis quoque postmodum
confessoribus et pontificibus, Hilario, Ambrosio,
Augustino, germen plantationis justitiae
mundo protulit.
CAPUT III. De ejus aemulis.
Qui aliquanto quidem post tempore mortuus fuerat,
sed revixit; perierat, sed inventus est; per
cujus symphoniam et choros jam ecce domus Ecclesiae
exhilarata est; unde oportuerat fratres nostros
monachos gaudere et non eidem ordini in
quibusdam membris suis insultare morienti, vel
haereditatem semivivi invadere. Quod si inimicus
ejus, acephalorum siquidem [ f. scilicet] clericorum

coetus, maledixisset ei, sustinuisset utique; et si is
qui oderat eum, sua quaerens, non quae Jesu Christi,
magna locutus fuisset super eum, abscondisset
se forsitan ab eo. Nunc vero filii matris suae pugnant
contra eum, et homo unanimis dux ejus
et notus ejus, qui simul cum eo dulces verbi Dei
capiebat cibos, in domo Dei ambulabat cum consensu [(Psal. LIV)] ,
homo pacis ejus, in quo sperabat,
ampliavit adversum eum supplantationem [(Psal. XL)] ,
ut jam cum Apostolo valeat dicere, non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.