PL 188, col. 1099
De ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne
Cui item in alio tempore visus est digitus manus
cujusdam invisibilis os jugiter signaculo crucis
inter verbi Dei tractatum consignare. Qui ipse in
alio tempore factus in agonia ac prolixius orans [(Luc. XXII)] ,
quasi scintillarum in se discurrentium,
maximeque faciem ejus replentium virtutem et
gratiam non parvo miraculo persensit.
Ipse in quodam natalitio die beati Ambrosii cum
solemnia missarum celebraret, visus est ipse beatus
Ambrosius eidem sacrificanti assistere, ac simul
cum ipso oblatam consecrare.
Alio quoque tempore, dum altius [ f. altari.] missam
celebraturus assisteret, ubi ad canonem et ad
actiones coelestium mysteriorum ventum est, visus
est tanquam ignis quidam circa ipsum consurgere,
qui paulatim adauctus tandem totum sacerdotem
involvit, ita ut nihil aliud in eo quam ignis videri
potuisset, mirumque dictu! quod muri, qui medius
fuerat, obstacula personae cujusdam fidelis, cui id
concessum est, contuitum impedire non potuerint,
quin duplici etiam in viso et in vidente miraculo,
ignis divinus per obstaculum parietis, non aliter,
quam si nihil interfuisset videretur.
Item alio tempore eidem bonae fidei et dilectionis
personae super eodem sacerdote quiddam secreti
revelatum est, quod scitu forsitan non indignum
est. Erat ipse sacerdos inter tabernacula Cedar,
alienae cujusdam, ut videbatur, iniquitatis circumdatus
caligine, in qua sibi dissimulanda non tutum,
quantum ad Deum, fuisset silentium, et quam rursus
non sine persecutionis periculo discutere potuisset.
Cumque super hac re inter suos sermocinaretur,
non sine quodam cordis sui vehementi
dolore dicens utrumque esse laudabile, videlicet
non existente, vel penitus latente causa, pro qua
pugnandum sit, in Christo pace frui, et propter
Christum, causa id postulante, persecutiones pati,
juxta dictum Sapientis tempus pacis et tempus belli
distinguentis, medium vero torporem, in quo neque
pax secura neque persecutio sit gloriosa, viro
ecclesiastico penitus respuendum, ne videlicet ipse
respui mereatur a Domino, dicente ad angelum
Laodiciae Ecclesiae: Utinam aut frigidus esses aut
calidus; sed quia nec frigidus es aut calidus, incipiam
te evomere ex ore meo [(Apoc. III)]
. Cum, inquam,
talia sacerdos praedictus sermocinaretur,
seque his atque aliis ejusmodi verbis ad ferendam
persecutionem animaret, persona illa praefata
Christi et ipsius in Christo dilecti non nesciens,
atque fideli pietate recogitans, in suis electis
Christum et esse et loqui, dum inter verba multum
loquentis, contemplatur, tale sibi incidit desiderium,
ut in corde suo optaret ac diceret: Atque
utinam Christi in te manentis et loquentis visibile
aliquod valeam experimentum agnoscere! Dumque
hanc secum mentem tacita cogitatione volveret,
subito facies loquentis cum Domino Moysi splendida
facta, et quodam divino vultus splendore induta [(Matth. XVII)] ,
atque ultra quam dici vel credi
forsitan possit, in ipsam Christi faciem splendidam